monumenta.ch > Hieronymus > 20
Hieronymus, Epistulae, 2, 19 DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM, <<<     >>> 21 AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS.

Hieronymus, Epistulae, 2, 20[Eodem tempore scripta quo superior.] SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM.

1 [Quid vox OSANNA significet iuxta hebraicum fontem, et cur hebraeum hoc verbum, ita ut est apud Hebraeos, relictum apud omnes sit Linguas, docet.]
MULTI super hoc sermone diversa finxerunt, e quibus noster Hilarius in Commentariis Matthaei [c. 21. n. 3] ita posuit: Osanna Hebraico sermone significatur, [Palam est unum illud vocabulum, Osanna tria simul redemptionem domus David significare non posse, unde Hilarii interpretationem non probat Hieronymus. Sed facile etiam apparet non priorem dumtaxat vocem, sed totam acclamationem latine ab illo reddi voluisse, Osanna teben David, seu Osanna filio David; atque in eo magis falli, quod Beth domus, pro Ben filius accepit, quam quod etymologias, quae non haberentur, excogitarit. Ambrosius quoque in Lucam lib. 9. n. 15. Osanna filio David redemptorem domus David interpretatur.] redemptio domus David. Primum redemptio lingua Hebraea PHEDUTH interpretatur: deinde domus BETH. David vero in hoc loco non esse nomen insertum, omnibus patet. Alii opinati sunt, Osanna, gloriam dici. Porro gloria CHABOD appellatur: nonnulli gratiam, cum gratia, THODA sive ANNA nuncupetur.2 Restat ergo, ut omissis opinionum rivulis, ad ipsum fontem, unde ab Evangelistis sumptum est, recurramus. Nam quomodo illud neque in Graecis, neque in Latinis codicibus possumus invenire, Ut compleretur id quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur [Matth. 2. 23]; et illud, ex Aegypto vocavi filium meum [Ibid. v. 15]: ita et nunc ex Hebraeis codicibus veritas exprimenda est, unde in hanc vocem vulgus et maxime consona inter se parvulorum turba proruperit, dicente Matthaeo: Turbae autem, quae praeceaebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis [Matt. 21. 2]. Marcus vero ita posuit: Clamabant dicentes, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini: benedictum quod venit in nomine Domini regrum patris nostri David, Osanna in excelsis [Marc. 11. 9]. Ioannes vero pari voce consentit: Et clamabant, Osanna: benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel [Ioan. 12. 14]. Solus Lucas verbum Osanna, non posuit, in reliqua interpretationis parte consentiens: Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. [Luc. 19. 38]. Igitur, ut diximus, ipsa verba Hebraea ponenda sunt, et omnium Interpretum opinio digerenda, quo facilius quid super hoc sentiendum sit, [Cisterciens. Ms. ex tractatione; mox plerique editi, lector quid sequatur inveniat.] ex retractatione cunctorum ipse sibi Lector inveniat.3 In centesimo decimo septimo Psalmo, ubi nos legimus, O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini, in Hebraeo legitur, [Haec Hebraice sic habentur, . At Origenes in Matthaeum ὠσιεννἀ Osienna pro Osianna legerat, quemadmodum pro aslianna Cisterciensis liber aslienna.] ANNA ADONAI, OSIANNA, ANNA ADONAI ASLIANNA; BARUCH ABBA BASEM ADONAI. Quod Aquila, Symmachus, Theodotio, et Quinta Editio, ne quid in [Antea erat in latinum: paulo post unum Ms. exemplar σῶσον με pro δὴ.] Latino mutare videamur, ita exprimunt: δὴ Κύριε σῶσον δὴ, δὴ Κὺριε εὺοδωσον δὴ, εὐλογημένος ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου. Sola Sexta Editio cum Interpretibus Septuaginta ita congruit, ut ubi caeteri posuerunt δἡ, illi scripserint ὦ. Et quia OSIANNA, quod nos corrupte propter ignorantiam dicimus OSANNA, salvifica, sive salvum fac exprimatur, omnium interpretatione signatum est: nunc illud in cura est, quid [Haec sine adiectione salvandi verba eo intellectu dixisse videtur Hieronymus, ut excluderet, seponeretque illud anna, quod verbo salvandi, id est osia additur; tunc enim ter dumtaxat reliquum est; et primum quidem, ac secundum cum initiali aleph ante Adonai, tertium vero ad verbum aslia, ultima vocali littera initio per daghes impressa; quemadmodum revera etiam ad osia verbum habetur, sed illud se dicit seponere data opera. Interim hanc Hieronymi mentem esse non animadvertens Editor Benedictinus, eumdem immerito accusat incuriae, quod iunior adhuc ad Damasum scribens non nisi ter in hoc Psalmi loco anna esse dixerit, cum quartum haberi constet. Victorius e contra, olim Hebraica exemplaria tertio tantum anna habuisse in S. Doctoris excusationem commentus est.] sine adiectione salvandi, solus ANNA sermo significet. Sciendumque quod in hoc loco ter dicatur ANNA; et primum quidem ac secundum iisdem litteris scribitur, ALEPH, NUN, HE, tertium vero HE, NUN, HE. Symmachus igitur, qui in centesimo decimo septimo Psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo decimo quarto Psalmo, ubi dicitur: O Domine, libera animam meam, ita interpretatur est: Obsecro, Domine, libera animam meam. Ubi autem Septuaginta, ὦ, et ille, Obsecro, transtulerunt, Aquila, et caeteris Editionibus δὴ interpretantibus, in Hebraeo scribitur ANNA: verum ita ut in principio ALEPH habeat, non HE. Ex quo animadvertimus, si ex ALEPH scribatur ANNA, significari obsecro; sin autem ex HE, esse coniunctionem, sive interiectionem, quae apud Graecos ponitur δὴ, et est in σῶσον δὴ, cuius interpretationem Latinus sermo non exprimit.4 Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum, propter barbariem linguae pariter ac litterarum, legenti molestiam tribuunt, ad explanandi compendium venio, ut dicam de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de Christo prophetat, et in synagogis Iudaeorum [Al. celeberrime, deinde pro legebatur Mss. duo nostri legitur.] creberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos versus esse assumptos: quod ille, qui repromittebatur de genere David, venerit salvaturus Israel, dicente David, 'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino, [Victorius factus est hic; et est mirabilis, etc. Sicque habent vetera quaedam Psalteria manu exarata, et S. Cyprianus l. 2. Testimon. Augustin. vero factus est ei, etc.] factum est. Hic est mirabilis in oculis nostris. Haec est dies quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea. O Domine salvum me fac: o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini: Deus Dominus et illuxit nobis' [Psal. 117. 22. etc.]. Unde et Evangelistarum scriptura commemorat, Pharisaeos et Scribas hac indignatione commotos, quod viderent populum, Psalmi prophetiam super Christo intelligere completam, et clamantes parvulos Osianna, filio David, dixisse ei: Audis quid isti loquuntur? et Iesum respondisse eis: 'Nunquam legistis, Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem' [Matth. 21][Luc. 19][Ioan. 12]? centesimum decimum septimum Psalmum octavi Psalmi assertione firmantem. Et de eo quidem, quod facile exprimi poterat, 'Benedictus qui venit in nomine Domini,' omnium Evangelistarum Scriptura consentit. De verbo autem OSIANNA, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicut in ALLELUIA, et in AMEN, et in plerisque factum videmus, ipsum Hebraeum posuerunt, dicentes, OSIANNA. Lucas igitur, qui inter omnes Evangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus, et qui Evangelium [Unus Ms. in Graecis scripserit.] Graecis scripsit, quia se vidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere quod legenti faceret quaestionem.5 Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus interiectiones quasdam, ut insultando dicamus vah, et in admirando papae, et in dolendo heu: et quando silentium volumus imponere, strictis dentibus spiritum coarctamus [Cisterciens. duoque alii Mss. coarctamus, et cogimus insonandum, ita, etc.] et agimus tantum sibilum, insonando sith: ita Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interiectionem, ut quando volunt Dominum deprecari, [Mss. duo probae notae ponant verbum exprimens petentis affectum; et paulo post, Ergo quod est Osi, salvifica interpretatur.] ponant verbum petentis affectu, et dicant, ANNA Domine, quod Septuaginta dixerunt, o Domine. OSI ergo salvifica interpretatur; ANNA interiectio deprecantis est. Si ex duobus his velis compositum verbum facere, dices OSIANNA, sive ut nos loquimur, OSANNA, media vocali littera elisa; sicut facere solemus in versibus [Iidem cum Cisterciens. in versibus, ut est illud virgilii.] Virgilii, quando pro mene incoepto desistere victam, scandimus, men incoepto. ALEPH namque littera prima verbi sequentis, [Omnino hinc constat, Hieronymum suo in codice legisse Osi anna, non ut hodierna praeferunt exemplaria, ; cum enim extremam verbi litteram ain unius cum iod soni efficiat, pro he Masorethici textus, aleph ad sequentem na vocem refert, ac iungit.] extremam prioris verbi AIN veniens excludit. Quapropter ut ad quaestionis originem revertamur, ubi nos legimus in Latino: 'O Domine salvum me fac; o Domine [Sic editi ad Mss. uno consensu legunt heic loci, cum tamen superius bene prosperare constanter praetulerint.] bene complace: benedictus qui venit in nomine Domini,' iuxta Hebraeum sensum legere possumus: 'Obsecro, Domine, salvum fac; obsecro Domine, prosperare, obsecro: benedictus qui venit in nomine Domini.' Salvum autem fac, dicitur, ut subaudiamus populum tuum Israel, sive generaliter mundum. Denique Matthaeus, qui Evangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit, [Intellige peculiare Nazarenorum exemplar, quod Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico Syrove sermone scriptum alibi tradit, et praecipue in Catalogo Script. Eccles. cap. 2. in quem locum plura congessimus. Hinc etiam nullo negotio poteris cum Hieronymo eorum conciliare sententiam, qui Graeco, non Hebraeo sermone scriptum ab ipso Matthaeo Evangelium contendunt. Denique Hebraice scribitur.] OSANNA BARRAMA, id est, Osanna in excelsis: quod Salvatore nascente salus in coelum usque, id est, etiam ad excelsa pervenerit, pace facta non solum in terra, sed et in coelo; ut iam dici aliquando cessaret: 'Inebriatus est gladius meus in coelo' [Isai. 34. 5].6 Haec interim iuxta mediocritatem sensus mei breviter strictimque dictavi. Caeterum sciat, Beatitudo tua, in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere; quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod ex una voce solveret quaestionem, sicut et caeteros fecisse monstravimus: sed magis condecet ob veritatem laborare paulisper, et peregrino aurem accommodare sermoni, quam de aliena lingua [Martian. ferre, minus commode de eo qui docetur. Pro fictam vero Mss. quidam falsam; alii, quos veteres Vulgati secuti sunt, utraque lectione retenta, fictam falsamque.] fictam referre sententiam.
Hieronymus HOME

bsb4610.59

Hieronymus, Epistulae, 2, 19 DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM, <<<     >>> 21 AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS.
monumenta.ch > Hieronymus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik