monumenta.ch > Hieronymus > 19
>>> Hieronymus, Epistulae, 2, 20 SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM.

Hieronymus, Epistulae, 2, 19[Al. 124. Scripta circa initium an. 383.] DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM,

1 [Quid apud Hebraeos sonet OSANNA perspicue sibi explicari rogat.]
Dilectiss. filio HIERONYMO [In uno, alterove Ms. additur Presbytero, qua quidem dignitate tum temporis Hieronymum fuisse insignitum, non dubium est.] DAMASUS Episcopus in Domino salutem. Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in Evangeliorum interpretatione a nostris, id est, orthodoxis viris olim, ac nuper scripta de eo quod legitur, Osanna filio David [Matth. 21. 9]; non solum diversa, sed etiam contraria sibimet proferunt. [Antiquiss. Vatic. 355. Dilectionis tuae ardenti illo studium aetatis ingenio, forte legend. uno verbo studiositatis, quod vocabulum etsi longe barbarum heic loci magis quam strenuitatis placet. Alii «studium ergo dilectionis tuae deprecor, ut,» etc. vel «Ideo dilectionis tuae affectum rogamus, ut,» etc.] Dilectionis tuae est, ut ardenti illo strenuitatis ingenio, abscisis opinionibus, ambiguitatibusque [Alii ex editis scrupulosis: tum duo Mss. vivi sensus.] supplosis, quid se habeat apud Hebraeos, vivo sensu scribas; ut et de hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Iesu gratias referant.
Hieronymus HOME

bsb4610.59