monumenta.ch > Hieronymus > 18
Hieronymus, Epistulae, 1, 17. AD MARCUM PRESBYTERUM. <<<    

Hieronymus, Epistulae, 1, 18[Alias in duas divisa sub numeris 142. et 143. scripta circ. med. an. 381.---Vatican. 215. olim Reginae, Incipit brevis subitusque Tractatus B. Hieronymi de Seraphim, quae in Visione Esaiae leguntur, quem in Constantinopoli adhuc discipulus eloquentissimi viri Gregorii Nazianzeni experimento sui sensus, et amicorum rogatu edidit, cui titulum imposuit de Seraphim. Porro hunc libellum, ut experimentum caperet ingenioli sui, et amicis iubentibus obediret, subito dictasse, ipse testatur Hier. in cap. Isaiae 6. init. Cum vero nullo in loco Tractatus iste Epistolae ingenium et gustum referat, falso ad Damasum inscribi contendit Sixtus Senensis. Nobis quod usque hodie in editis libris Epistolae nomen obtinuerit ad Damasum, id, seu veterum librariorum arbitrio factum sit, seu quod explanationem ipsam Damaso legendam Hieronymus dederit, cum Romae fuit, eiusque nomini postea inscripserit, immutare non licuit, maxime cum in Operum suorum Catalogo alteri epist. de Osanna, quae ad Damasum est, ab ipso Hier. copuletur.]. AD DAMASUM PAPAM. De Seraphim et calculo.

1 [Exponit Visionem sexti Capituli Isaiae Prophetae; et post nonnulla de historia et morte Regis Oziae, de Seraphim ac Trisagio erudite suo more pertractat.]
Et factum est in anno, quo mortuus est rex Ozias: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, etc. [Isai. 6. 2]. Antequam de Visione dicamus, pertractandum videtur quis sit Ozias, quot annis regnaverit, qui ei in caeteris gentibus sint coaevi. Et de persona quidem, sicut in Regnorum, et Praeteritorum libris legimus [4. Reg. 15][et 2. Paral. 26. 18], fuit vir iustus, et fecit rectum in conspectu Domini, aedificans Templum, aquaeductum fabricans, offerens vasa, et pro hoc, merito adversarios superans: quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio Prophetas. Hic, quamdiu vixit Zacharias sacerdos, cognomento Intelligens, placuit Deo, et cum omni veneratione delubrum eius ingressus est. Postquam vero Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotalem ordinem non tam pie, quam audacter invasit: et reclamantibus Levitis et Sacerdotibus caeteris: Nonne tu es rex Ozias, et non sacerdos? audire noluit, statimque lepra [Saepius Mss. percussus.] perfusus in fronte est, iuxta Prophetae vocem, dicentis: Imple, Domine, facies eorum ignominia [Ps. 82. 17]. Quam corporis partem sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiel Dominus iubet THAU litterae impressione signari [Ezech. 9], de qua David exultat, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui [Psal. 4. 7], Domine: in qua allophylus procax [Vitiose antea legebatur fundae lapidis ictu, quod emendavimus e Mss.] fundae lapide ictus interiit. Regnavit autem Ozias annis quinquaginta duobus [2. Reg. 17], quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabat. Post cuius mortem Isaias Propheta hanc Visionem, quam explanare nunc nitimur, vidit, id est, eo anno quo Romulus Romani imperii conditor natus est: sicut manifestum esse poterit his, qui voluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam, ex Graeco sermone transtulimus [Expunximus verbum Sequitur, quod huic versiculo non recte praeponunt editi libri.]. Et factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex: vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum [Isai. 6]. Praemissa historia, spiritalis sequitur intellectus, cuius causa historia ipsa [In Cisterc. Ms. replicanda est, invenimus, quae lectio incongrua ipsa quoque non est.] replicata est. Vivente leproso rege, [Addit vetusta editio, quantum datur intelligi, et paulo infra ter Sanctum pro Sancti cum quibusdam Mss. legit.] et quantum in se est, sacerdotium dissipante, Isaias Visionem videre non potuit. Quamdiu ille regnum tenuit in Iudaea, Propheta oculos non levavit ad coelum [Isai. 6]: non ei sunt reserata coelestia, non apparuit Dominus Sabaoth, nec in mysterio fidei, ter Sancti nomen auditum est. Quando vero ille mortuus est, universa quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. Tale quiddam et in Exodo [Cap. 2] scriptum est, dum Pharao vixit, populus Israel ex luti et lateris palearumque opere pressus, non suspiravit ad Dominum: dum ille regnavit, nemo quaesivit Deum patrum, Abraham, Isaac et Iacob.2 Quando vero ille mortuus est, suspiraverunt filii Israel, ut Scriptura dicit: Et ascendit clamor eorum ad Dominum [Exod. 2. 23]: cum utique iuxta historiam, tunc magis gaudere debuerint, et ante suspirare dum viveret [Inconcinne Martianaeus repetit hoc loco Pharaonis nomen, quod nec editi, alii nec Mss. habent]. Ezechiel quoque prophetante, Phaltias filius Banaiae occubuit, et post pessimi ducis interitum, Cecidi, inquit, super faciem meam, et clamavi voce magna, et dixi: Heu mihi, heu mihi, Adonai Domine, in consummatione [al. consummationem] tu facis reliquias Israel [Ezec. 11. 13]. Si ergo intelligas in Ozia, et Pharaone, et Phaltia, et caeteris istiusmodi contrarias fortitudines, videbis quomodo illis viventibus nullus nostrum videat, ac suspiret, et in poenitentiam corruat. Non regnet, ait Apostolus [Rom. 6], peccatum in mortali vestro corpore. Regnante peccato, Aegyptiis exstruimus civitates; in cinere versamur et sordibus; pro frumento paleas, pro solida petra, luti opera sectamur.3 Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum [Dan. 7]. Vidit et Daniel sedentem Dominum, sed non super thronum excelsum et elevatum. Pollicetur et alibi vox divina, dicens: Veniam, et sedebo, et iudicabo populum in valle Iosaphat, quod interpretatur, Domini iudicium [Ioel. 3. 12]. Qui peccator est, et mei similis, videt Dominum sedentem in valle Iosaphat: non in colle, non in monte; sed in valle, et in valle iudicii. Qui vero iustus, et Isaiae similis est, videt illum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ut autem et aliud inferam, quando cum mente pertracto regnare in Thronis, Dominationibus, Angelis, caeterisque Virtutibus, video excelsum thronum eius. Quando autem considero quomodo genus dispenset humanum, et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, video humilem et proximum terrae thronum eius.4 Sequitur: Vidi Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum; et plena erat domus maiestate eius, et Seraphim stabant in circuitu eius (iuxta LXX). Quidam ante me tam Graeci [Ex his erat Origenes, ut ipse Hieron. in Epist. ad Pamm. et Ocean. «In lectione «inquit,» Isaiae, in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo interpretante Filium et Spiritum Sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus ante viginti annos editus, etc.] quam Latini hunc locum exponentes, Dominum super thronum sedentem, Deum Patrem; et duo Seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, Dominum nostrum Iesum Christum, et Spiritum Sanctum interpretati sunt. Quorum ego auctoritati, quamvis sint eruditissimi, non assentior. MULTO SIQUIDEM MELIUS EST vera rustice, quam falsa diserte proferre: maxime cum Ioannes Evangelista in hac eadem Visione, non Deum Patrem, sed Christum scribat esse conspectum. Nam cum de incredulitate diceret Iudaeorum, statim causas incredulitatis exposuit, dicens: Et ideo non poterant credere in eum, quia dixit Isaias: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Haec autem dixit, quando vidit gloriam Unigeniti, et testificatus est de eo [Is. 6. 9][. 10][Ioan. 12. 40][. 41]. In praesenti ergo volumine Isaiae ab eo qui sedet in throno iubetur, ut dicat: Aure audietis, et non intelligetis. Qui autem haec iubet, ut Evangelista intelligit, Christus est: unde nunc colligitur, non posse Seraphim Christum intelligi, cum Christus sit ipse qui sedeat. Et licet in Actis Apostolorum adversus Iudaeos inter se dissidentes, Paulus dicat: 'Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur [Quidam Mss. et convertant se, et sanem. Graecus utroque in loco καὶ ἐπιστρὲψωσι καὶ ἰάσωμαι.] ad me, et sanem illos'[Act. 28. 25, et seqq.], mihi tamen personae diversitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et Spiritum Sanctum unius esse substantiae; nec alia Spiritus verba esse, quam Filii, nec aliud Filium iussisse, quam Spiritum.5 Sequitur: Et plena erat domus maiestate eius. Domus Dei quae sursum est, gloria plena conspicitur: haec vero quae deorsum est, nescio an plena sit gloria nisi forte secundum sensum Psalmistae dicentis: Domini est terra, et plenitudo eius [Ps. 23. 1]. Nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: Nos omnes ex plenitudine eius accepimus [Ioan. 1. 16]. Istam domum sapientes mulieres aedificant, et insipientes dissipant manibus [Prov. 14]. De ista et Isaias loquitur: Et erit in novissimis diebus [Membranae Regiae manifestus mons Domini, et Domus Dei in summis montibus, etc. Septuaginta ad unguem, ἐμφανὶς τὸ ὄρος κυρίου καὶ ὁ οῖκος τοῦ θεοῦ, etc. neque enim iuxta Hebraicam veritatem Scripturas tunc Hieronymus recitabat.] praeparatus mons domus Domini in summis montibus, et elevabitur super colles [Isai. 2. 2]. Haec est domus, de qua et alibi supradictus Paulus sacra voce testatur: Et Moyses quidem fidelis in tota domo eius, quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant. Christus autem ut Filius super domum eius, cuius domus sumus nos: si tamen principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus [Hebr. 35. 6]. De hac et ad Timotheum loquitur: Haec autem scribo, ut scias quemadmodum oporteat te conversari in domo Dei, quae est Ecclesia [1. Tim. 3. 14][. 15].6 Sequitur: Et Seraphim stabant in circuitu eius; sex alae uni, et sex alae alteri; et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant, et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est universa terra gloria eius. Volumus scire quae sint Seraphim stantia in circuitu Dei, quae sex alae unius, et simul iunctae duodecim; quomodo duabus velent faciem, et duabus pedes, et duabus volent: cum superius in circuitu Dei stare dicantur: aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint, et alibi volent: quid sit illud quod alter ad alterum clamitent, et ter Sancti nomen ingeminent: quomodo superius domus plena gloria, et nunc terra esse dicatur. Quae cum non minimum pulverem moveant, et prima statim fronte difficultatem interpretationis obiiciant, in commune Dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari carbo mittatur, ut omni peccatorum sorde detersa, primum possim Dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare quae videro. Seraphim sicut in interpretatione Nominum Hebraeorum invenimus, ardor, aut incendium, aut principium oris eorum, interpretantur. Quaerimus quid sit hoc incendium? Salvator ait: Ignem veni mittere in terram, et quam [al. quem] volo, ut ardeat [Luc. 12. 49]. [Sic Mss. magno numero, antea tamen erat, duobus Discipulis. Mox iidem, Nonne cor nostrum erat nobis ardens in via, cum aperiret, etc.] Duo discipuli, quibus in itinere Dominus Scripturas aperuerat, a Moyse et omnibus Prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum, dixerunt ad alterutrum: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas [Luc. 24. 32]? Et in Deuteronomio [cap. 4] Deus ipse ignis scribitur esse consumens; et in Ezechiele [cap. 8] quoque, a renibus usque ad pedes videtur esse igneus; Et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. 17]]. Et multa alia quae si de omnibus Scripturis voluero replicare, perlongum est. Ergo quaerimus ubi sit hoc incendium salutare? Nulli dubium quin in sacris voluminibus, ex quorum lectione universa hominum vitia purgantur. De eo vero quod sequitur, principium oris eorum, quomodo possit ad Scripturas referri, vereor ne si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam vim Scripturis inferre videamur. Lingua Hebraea prima et communis. Victorinus Latinus Auctor.---Initium oris et communis eloquii, et hoc omne [al. omne verbum] quod loquimur, Hebraeam linguam, qua vetus Testamentum scriptum est, universa antiquitas tradidit. Postquam vero in fabricatione turris per offensam Dei linguarum diversitas attributa est, tunc sermonis varietas in omnes dispersa est nationes. Igitur et incendium et initium oris, in duobus animadvertitur Testamentis: quae circa Deum stare, non mirum est, cum per ea Dominus ipse discatur. Sex alae uni, et sex alae alteri. Victorinus noster duodecim Apostolos interpretatus est. Nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis [Hactenus Editi omnes insigne diadema constructum est. Scilicet cum vocem insigne non satis assequeretur non nemo veterum amanuensium, diadema addit ad librioram. Et falso id quidem, sed vox postea in textum illata, hucusque editores fefellit, ut non animadverterent ex duodecim gemmis non diadema, seu Cydarim construi, sed insigne Sacerdotis magni, seu vestem, quae Rationale dicebatur. Nos regii exemplaris auctoritate locum emaculavimus.] insigne constructum est [Exod. 28], accipere; quos et Ezechiel [cap. 28] memorat, et Apocalypsis [cap. 21] non tacet, quorum quid verum sit, Deus viderit: quid verisimile, in sequentibus exponemus.7 Sequitur: Et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant. Velabant faciem non suam, sed Dei. Quis enim eius scire potest principium, quid antequam istum conderet mundum, [Placuit Manuscriptorum omnium, et vetustiss. editionis fidem sequi. Alii editi interim fuerit in aeternitate. Confer in Epist. ad Titum cap. 1. ubi Angelos pluribus saeculis ante mundi creationem extitisse vel ex sua, vel ex aliorum sententia tradidit. «Sex mille,» inquit, «necdum nostri orbis implentur anni, et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, caeteraeque Virtutes servierint Deo, et absque temporum vicibus, atque mensuris, Deo iubente substiterint.» Vid. quae ibi adnotabimus.] in rerum fuerit aeternitate: quando Thronos, Dominationes, Potestates, Angelos, totumque ministerium coeleste condiderit? Sequitur: Et duabus velabant pedes, non suos, sed Dei. Extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur vita? an rursum alia sit futura terra, et post transitionem, alia rursum elementa, vel alius mundus solque condendus sit? Priora annuntiate mihi, et novissima quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Isaias [cap. 41. v. 23], significans neminem posse, quid ante mundum fuerit, et quid post mundum futurum sit, enarrare. Et duabus volabant. Media tantum cognoscimus, quae ex Scripturarum nobis lectione panduntur, quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluvium, quando lex data sit: ut ex uno homine universa terrarum spatia completa sint: et in extremo tempore Dei Filius pro nostra salute sumpserit carnem. Caetera vero quae diximus, ista duo Seraphim, in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum. Pulchre positum est, alter ad alterum. Quidquid enim in veteri legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus: et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti auctoritate deducitur: nihil in eis dissonum, nihil diversum est. Et dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. In ambobus Testamentis Trinitas praedicatur. Quod autem sabaoth et Salvator noster esse dicatur, accipe exemplum in vicesimo tertio Psalmo. Virtutes quae Domino ministrabant, ad coelestes alias Fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam Domino revertenti: Tollite portas principes vestras, [Voculam sive ex editis omnibus ac Mss. reposuimus. Leviora huiusmodi alia nec indicamus.] sive ut Aquila interpretatur, attollite portae capita vestra, et introibit rex gloriae. Rursum illae quem indutum carne conspiciunt, novo mysterio stupefactae interrogant: Quis est iste rex gloriae [Ps. 23. 9]? accipiuntque responsum: 'Dominus virtutum ipse est rex gloriae:' quod in Hebraeo scribitur, 'Dominus sabaoth.' Sciendumque quia ubicumque Septuaginta Interpretes Dominum virtutum, et Dominum Omnipotentem expresserint, in Hebraeo sit positum, 'Dominus sabaoth,' quod interpretatur Aquila, 'Dominus militiarum.' Dominus quoque ipse hic quatuor litterarum est, quod proprie in Deo ponitur [Insignem hunc locum depravant editi libri, potissimum quod duabus legunt pro duobus: alii ita pro ia. Sed et Hieronymo erit qui pulverem moveat, quod duobus Iod He, vel ia Dei nomen ineffabile componi dixerit, quod ex Iod He Vau He, seu ia va constare nullus ignorat. Martianaeus respici putat celebre Graecorum IIIIII, sic enim hebraicas litteras Dei nomen componentes scribebant Graeci, pro unde et iaia legi potuit hebraico more; sed fortasse verius respexit Hieronymus Iudaeorum quorumdam sententiam, qui ita duobus ia, vel scriptum De nomen putabant, ut alterum tamen in Vau transierit; quae littera vix sola magnitudine differt a Iod. Interim non praetereundum in Cisterciensi Ms. legi Iod he Vau he, id est duabus et duabus, quae duplicatae, etc. Veriori quidem sensu, ac lectione, quae superiori difficultati minime sit obnoxia; sed vereor, ne a Hieronymi calamo profecta sit, siquidem Critici alicuius ingenium sapit.] IOD HE, IOD HE, id est duobus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. 'Plena est universa terra gloria eius.' Hoc adhuc [al. autem] a Seraphim dicitur de adventu Domini Salvatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur, et Apostolorum sonus mundi limites penetret.8 Sequitur: 'Et elevatum est superliminare a voce qua clamabant.' Legimus in veteri Testamento, quod semper Dominus Moysi et Aaron ad ostium Tabernaculi sit locutus [Levit. 1. ][et 4. ][Num. 10], quasi ante Evangelium necdum eos in Sancta sanctorum introduxerit: sicut Dei Ecclesia postea introducta est dicens: 'Introduxit me rex in cubiculum suum'[Cant. 1. 3]. Quando ergo Dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est, quasi quoddam obstaculum intrare cupientibus sublatum est: et universus hic mundus fumo impletus est, id est gloria Dei. Ubi autem in Latino elevatum legimus, in Graeco ἐπήρθη, sublatum, ponitur. Sed quia verbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri elevatum interpretati sunt pro ablato. 'Et domus impleta est fumo.' Deus, ut supra diximus, ignis est: hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad adventum eius videbantur lampades discurrentes, et plenus omnis mons fumo. Unde in Psalmis dicitur: 'Qui tangit montes, et fumigant'[Ps. 103. 32]. Ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, laevior quaedam in universum mundum, et (ut ita dicam) rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes, dicamus: 'Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus'[1. Cor. 13. 9]. Et: 'Nunc videmus per speculum in aenigmate'[Ibid. 12].9 Et, Seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni, et sex alae alteri. Quidam Graecorum in Scripturis apprime eruditus [Forte Gregorius Nazianzenus.], Seraphim virtutes quasdam in coelis esse exposuit, quae ante tribunal Dei assistentes laudent eum, et in diversa ministeria mittantur, maximeque ad eos qui purgatione indigent, et ob pristina peccata, aliqua ex parte suppliciis [Absunt a Reginae manuscripto duo verba purgari merentur, integro sensu. Hanc sententiam alibi in Ezechiel, cap. 30. Hieronymus videtur improbare, cum, Neque enim, inquit, boni, sed mali Angeli tormentis praepositi sunt. Sed hac de re plura dicemus suo loco in Daniel. cap. 7. Etiam paulo infra absunt ab eodem Ms. verba quam videmus nunc destructam, quae pariter in Cisterciensi desiderantur; sed hic modo legerat et incendii subversae Ierusalem, pro incendendae universae, etc.] purgari merentur. Quod autem sublatum est, inquit, superliminare, et domus impleta est fumo, signum est Templi Iudaici destruendi, et incendendae universae Ierusalem, quam videmus nunc destructam. Nonnulli vero in superioribus consentientes, in extrema parte dissentiunt. Nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando velum templi scissum est, et universa domus Israel erroris nube confusa [Matth. 17][et Marc. 15][et Luc. 23]: quando [Hoc ex Iosepho miraculum etiam in Epist. ad Hedib. quaest. 8. et in illa Paulae et Eustochii ad Marcellam, atque alibi saepe Hieronymus memorat. Iosephus vero lib. VI de Bell. Iud. cap. V. non ad Christi mortem, cum Templi velum scissum est, refert, sed quinquennio ante Templi eiusdem excidium, et annis fere 32. A Christi passione inter monstra, quae urbis cladem antecesserunt, enumerat. Imposuit autem, ut videtur, Hieronymo Eusebius in Chronic. qui aut in vitiatos Iosephi codices incidit, aut ex alio auctore fortasse hausit, certe in Iosepho non legit. Utriusque verba alibi dabimus, ubi haec paulo fusius prosequemur. Monemus interim ab ipso Hieronymo in Isai. cap. 66. illam vocem in Ierosolymitanae cladis tempus recte conferri.] Iosephus refert sacerdotes ex adytis templi, virtutum coelestium audisse vocem, Transeamus ex his sedibus.10 Est vir [Mss. vero] quidam a quo ego plura didicisse me gaudeo, et qui Hebraeorum sermonem ita elimarit, ut inter Scribas eorum Chaldaeus existimetur. Is longe alia via ingressus est; ait enim nullum Prophetarum extra Isaiam vidisse Seraphim circa Deum stantia, et ne ipsa quidem Seraphim alibi lectitari. Dehinc consummationis et captivitatis Ierusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum. Ab Ozia quippe, sub quo orsus est prophetare, usque ad Sedeciam, qui extremus regnavit, et qui caecus in Babylonem ductus est, fuisse reges undecim, et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babylonis super terram, quem interfecit Ismael filius [Pro Nathaniae, ut e Mss. emendamus, erat Nathanael in editis omnibus, quod alterius personae est nomen, non patris Ismael, quem Hieronymus notat.] Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida [4. Reg. 25][et 2. Paral. ult.; et Ier. 41]; et has esse duodecim alas, e quibus quatuor faciem suam velent, sicut in nonnullis exemplaribus invenitur, quatuor volent, quatuor pedes contegant. Ex his quippe duodecim regibus tantum quatuor iustos fuisse, Oziam, Ioatham, Ezechiam, et Iosiam, qui sublimes per singulas captivitates audeant glorificare Deum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Reliquos vero propter peccata sua velare faciem: et alios qui in captivitatem ducti sunt, pedum velare vestigia. Superliminare vero sublatum, et domum impletam fumo, sicut supra diximus, eversionem Ierusalem et incendium templi exposuit.11 Et quia semel eius coepi referre sententiam, etiam ea quae necdum a me sunt tacta, contingamus. Forcipem de qua altaris carbo comprehensus est, et labia purgata, propriam Isaiae asseruit passionem, et qua sub Manasse interfectus est rege, et tunc vere purgatis labiis dixit ad Dominum: Ecce ego, mitte me, et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum [Iuxta LXX]! Donec Ozias vivit non intelligis, o Isaia, te esse miserum, non compungeris, non moveris: sed quando ille mortuus est, tunc animadvertis, non munda habere te labia, tunc indignum cognoscis te esse visione Dei. Utinam autem et ego compungar, et post compunctionem [Cistercienses chartae, Deo dignus efficiar; vetus autem editio, Dei praedicatione; et mox quia cum sim homo, vel ut Ms. qui cum sim, etc.], Dei visione dignus efficiar, cum sim homo, et non munda labia habeam, et in medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias ut iustus tantum in sermone peccaverat: ideo sola labia habebat immunda, non conscientiam. Ego vero quia et oculis video ad concupiscendum, et manu scandalizor et pede, et omnium membrorum parte delinquo, habeo omnia immunda: et quia semel spiritu baptizatus, rursum tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est, ignis indigeo [Matth. 3. 11].12 Non sunt, ut quidam putant, in Scripturis verba simplicia, plurimum in his absconditum est. Aliud littera, aliud mysticus sermo significat. Ecce Dominus in Evangelio cingitur linteo, pelvim ad lavandos discipulorum pedes praeparat, servi fungitur ministerio [Ioan. 13]: [Duo Mss. pro Esto, legunt Cur ista? quod minus probatur, aliam enim ob causam quam humilitatis id fecisse ait. Victorius sequentem ut particulam omittit.] esto, ut doceat humilitatem, ut nobis invicem ministremus: non abnuo, non recuso. Quid est quod Petro recusanti dicit: Nisi lavero pedes tuos, non habebis partem mecum? Et ille respondit: Domine, non solum pedes, sed et manus et caput [Ibid. v. 8. 9]. Ascensurus ergo Dominus ad coelum (quia Apostoli ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum serdibus pedes pollutos) vult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit Prophetalis sermo congruere: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem [Isai. 52. 7]; et imitari valeant Ecclesiae verba, dicentis: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos [Cant. 5. 3]? ut etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit pulvis, in impiam eum excutiant civitatem, in testimonium laboris: quod eo usque pro omnium salute contenderint, facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles; ut etiam propria vestigia aliqua ex parte polluerint. Igitur, ut ad propositum revertamur, sicut Apostoli purgatione indigebant pedum: sic Isaias qui tantum in sermone peccaverat, labia habebat immunda: et quantum ego arbitror, quia Oziam in Templum irruentem, non corripuerat, nec iuxta Eliae exemplum libera voce impium designarat, labia habebat immunda. In medio quoque populi immunda labia habentis habitem. Isaias qui compunctus est, et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur. Populus vero non solum non agens poenitentiam, sed ne sciens quidem quia labia habebat immunda, purgationis remedium non meretur. Providendum igitur sub hoc exemplo, non solum ut ipsi simus iusti, sed ne cum peccatoribus moremur: quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit Propheta.13 Sequitur: Et regem Dominum sabaoth ego vidi. Aiunt Iudaei Isaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia cum Moyses posteriora Dei viderit, hic Dominum sabaoth oculis carnalibus vidisse se scribat, super hoc Deo dicente: Nemo faciem meam videbit, et vivet [Exod. 33. 20]. Quos si interrogemus, quomodo se Deus in Lege aliis Prophetis in visione et somno dicat ostendi, Moysi vero facie ad faciem colloqui; et quomodo stet illa sententia: Nemo faciem meam videbit, et vivet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur: respondebunt utique, iuxta possibilitatem humanam Deum visum, non ut est, sed ut voluit se videri: quibus et nos dicimus eodem modo ab Isaia esse visum, restante summa, ut Moyses Deum aut viderit, aut non viderit. Si vidit, vidit ergo et Isaias, qui vidisse se dicens, impie est interfectus a vobis: quia Deus videri potest. Si non vidit, interficite et Moysen cum Isaia, quia eiusdem mendacii reus est, dicens se vidisse eum, qui videri non potest. Quemcumque [al. quodcumque] in expositione eius loci super Moysen habuerint intellectum, etiam nos ad Isaiae temperabimus visionem.14 Sequitur: Et missum est ad me unum de Seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe sumpserat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et [Martian. abstulit, et mox purgavit iuxta Erasmianos codices hic atque infra. Sed verius plerique alii, ut edidimus utroque in loco, ex Graeco ὰφελεῖ et περικαθαιρεῖ. Paulo infra post vocem captivitatis, abest futurae a Regio ac Cisterciensi.] auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit. Secundum omnes Editiones, quas supra exposuimus, sive duo Testamenta intelligere volueris, sive aliquas apparatrices in coelestibus virtutes, sive in signum captivitatis futurae umbram quamdam veritatis futurae praefiguratam, nunc accipe Seraphim. Nos quia primam sententiam sequimur, Evangelicum Testamentum missum asserimus ad Prophetam: quod habens in se utraque mandata, id est, et sua et veteris Testamenti, ignitum sermonem Dei, duplici praeceptorum acie comprehendit: et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc siquidem nos labia interpretamur immunda, purgationis suae pepulit veritate. Hanc forcipem Iacob in scala conspicit [Genes. 28]: hic est gladius bis acutus: haec duo minuta, quae mulier vidua mittit in dona Dei [Marc. 12]: hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus, pro Domino et Petro redditur [Matth. 17]; hac duplici forcipe quae unionis retinetur virtute, carbo comprehensus mittitur ad Prophetam, quem in centesimo decimo nono Psalmo, cum Propheta Deum rogaret dicens: 'Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa,' et post interrogationem Spiritus Sancti: 'Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?' dictum est: 'Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis'[Ps. 119. 2. et seqq.], scimus Prophetae esse concessum. Vere quippe desolatorius carbo, qui linguam puram facit a peccato, sermo divinus est, de quo et in Isaia dicitur: 'Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium'[Isai. 47. 145. sec. LXX].15 Sequitur: Et audivi vocem Domini dicentis, Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et ait: Vade et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis. Interrogantis sunt verba Domini, non iubentis, quem debeat mittere, et quis iturus sit ad populum, cui facilis Propheta respondet: Ecce ego, mitte me, et post pollicitationem iubetur, ut dicat: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis; et caetera quae ipsius Prophetiae sermo contexit. Audivi ego in hoc loco non parvam Hebraei mei disputationem, cuius pauca ponam, ut sensum hominis advertas. Aiebat, de Moyse et Isaia, quis melius fecerit, requiramus. Utrum ne Moyses, qui cum a Deo mitteretur ad populum, ait: Precor, Domine, non sum dignus; et rursum, provide alium quem mittas [Exod. 4. 13]: An Isaias, qui cum non fuisset electus, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me. Nec ignoro, dicebat, periculosum esse de Sanctorum meritis disputare; et aliquid vel minus vel plus disserere velle de eo quem Dominus coronavit; sed quia ipse dixit: Quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis [Matth. 7][et Luc. 11], etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut Scripturae sensum scientes, ad eius nos dirigamus exempla, debemus inquirere quod potest facere quaestionem. Qui Moysi, inquit, assertor est, humilitatem eius praedicat ac mansuetudinem, quod se indignum iudicans ministerio Dei, maior effectus sit: Isaias vero, qui ultro se obtulit, incipiens prophetare, a maledictis coepit: Aure audietis, et non intelligetis [Sic reliquum versiculi, pro quo in editis tantum erat, etc. ex Mss. supplevimus. Passim infra quaedam alia emendamus minoris momenti, quibus adnotandis subinde immorari piget.], et cernentes aspicietis, et non videbitis. Ob quod inde multa mala perpessus, et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei vox divina dixisset, clama, sciens quid superiori facilitate seipsum offerens pertulisset, non ait: Ecce ego, mitte me: sed interrogavit, quid illud esset quod clamare deberet, et dixit: Quid clamabo? Cui simile est illud in Ieremia: Accipe calicem vini meri huius de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent, et voment, et insanient, et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum [Ierem. 25. 15][. 16]. Quod cum audisset Propheta, non renuit: non secundum exemplum Moysi dixit: Precor, Domine, non sum dignus, provide alium quem mittas [Exod. 4. 13]; sed amator populi sui, et putans quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit, intelligens in omnibus gentibus etiam Ierusalem comprehendi. Denique inter caeteras nationes: Et accepi, ait, calicem de manu Domini, et potionavi omnes gentes, ad quas misit me Dominus, et Ierusalem, et civitates Iuda, et reges eius, et principes eius, ad ponendas eas in desolationem, et in invium, et sibilationem [Ierem. 25. 17][. 18]. Pro qua Prophetia, licet in plerisque codicibus ordo sit perversus: quid in alio loco dicat ausculta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti me et potuisti [Veram huius versiculi lectionem ex Regio codice emendatissimo restituimus. Hucusque enim antiquus error inoleverat, ut legeretur, factus sum in derisum tota die, exivi in subsannationem, pro totam diem exegi in subsannatione, ut Graecus textus πᾶσαν ἡμεραν διετέλεσα μυκτηριζόμενος. Forte exegi de more olim scripserat amanuensis, ex quo sciolus non nemo exivi, et tota die, quod transtulit ad superius comma.]: factus sum in derisum, totam diem exegi in subsannationem [Ier. 20. 7]. Et econtrario qui assertor est Isaiae (dicebat) illa proferet: Prophetam, non tam sui merito, quam misericordia Dei confisum, postquam a Seraphim audierat, Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua purgabit, otio noluisse torpere, sed ultro in ministerium Dei, quasi a peccatis liberum, zelo se obtulisse fidei. Moysen vero quia saecularibus eruditus fuerat disciplinis, et interfecto Aegyptio, conscientia eius aliqua ex parte sorduerat [Exod. 2]; unde et vox ad eum de rubo facta sit, dicens: Ne accesseris huc: solve calceamenta de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est: et scierit sibi adversus magos et adversus Pharaonem pessimum regem futurum esse certamen, se excusasse dicentem [Sic resarcimus e Mss. antea enim erat potius sensum quam verbum, atque olim potius quae dixi verbum, etc.]: Precor, Domine, non sum dignus: pro quo in Hebraeo legitur, non habeo labia circumcisa, Septuaginta Interpretibus sensum potius ex sensu quam verbum de verbo exprimentibus. Ex quo manifeste possit intelligi, Isaiam recte post circumcisa labia, in Dei se obtulisse ministerium, et Moysen adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse.16 Aure audietis, et non intelligetis: et cernentes aspicietis, et non videbitis. Totus hic locus sicut Salvator dicit in Evangelio, ad id pertinet tempus, quo ipse est dignatus descendere ad terras, et signa Iudaeis non intelligentibus perpetravit. Et quoniam usque ad finem Capituli explanatio multiplex sequitur; et excipientis iam explicuimus [Mss. implevimus] ceras, hucusque dictasse sufficiat: quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit; si taedium sui prolixitate congeminet; ut oculorum dolore cruciati, auribus tantum studeamus et lingua.17 [Omnia fere Mss. exemplaria hoc loco epistolam ita concludunt, Explicit Hieronymi de Seraphim; nec reliqua subdunt quae sequuntur huius interpretationis. Veteres quoque editi aliam hinc epistolam incipiunt, alio numero. Martianaeus haec in unum cuiusdam Mss. codicis auctoritate coniunxit, cuius consilium, maiori tantum divisione adposita, non improbamus, quod uno tempore etsi non uno spiritu dictata videantur, nec aliud sit posterior haec pars, quam fusior explanatio eorum, quae in superioris fine explicata sunt. Hinc ipse etiam Hier. sub unius libelli nomine hunc Tractatum cita in Comment. in c. 6. Isaiae initio, «ubi de hac visione, inquit, ante annos circiter triginta cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tunc eiusdem urbis Episcopum, Sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, etc. Ad illum itaque libellum mitto lectorem, etc.»] Septuaginta: Et missum est ad me unum de Seraphim; Aquila, et Theodotion, Et volavit ad me unum de Seraphim [Non tantum in excusis Erasmi et Victorii, sed in aliquot etiam Mss. Symmachi nomen et lectio desiderantur.]; Symmachus, Et volavit ad me unus de Seraphim. Quotidie ad nos mittitur Seraphim, quotidie ingemiscentium atque dicentium: O miser ego, quoniam compunctus sum, ora purgantur, et cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio Dei. Quod autem caeteri Interpretes, pro missum esse, volasse dixerint, intellige velocem divini sermonis adventum super eos, qui digni societate illius iudicantur. In genere quoque diversitas est. Septuaginta, Aquila, et Theodotion Seraphim neutro genere transtulerunt: Symmachus masculino. Nec putandum sexum esse in Virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus Sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae, feminino genere proferatur RUHA: Graece neutro τὸ πνεῦμα: Latine masculino, Spiritus. Ex quo intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid, seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae. Siquidem ipse Deus invisibilis et incorruptibilis omnibus pene linguis profertur genere masculino, cum in eum non cadat sexus. Illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: Qui sedet super Cherubim et Seraphim. Nam et super Cherubim sedere Deum, scriptum est; ut ibi: Qui sedes super Cherubim, ostendere [Ps. 79. 2]. Super Seraphim vero sedere Deum, nulla Scriptura commemorat, et ne ipsa quidem Seraphim, circa Deum stantia, excepto praesenti loco, Scripturis sanctis omnibus invenimus.18 Septuaginta: 'Et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum.' Aquila et Theodotion: 'et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum.' Symmachus: 'Et in manu eius calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum.' Quantum ad historiam pertinet, videtur Deus sedere in Templo Ierusalem, et ante eum de altari, secundum Septuaginta ad Isaiam carbo deferri: de altari vero incensi sive holocaustorum. Quantum autem ad mysticos intellectus, ille ei ignis mittitur, quem Ieremias ferre non poterat: quin quum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissolvit, ita a veteri homine in novum excoquit, ut in illam vocem possimus erumpere: 'Vivo autem iam non ego, sed gratia Dei quae in me est'[Galat. 2. 20]. Forcipes quoque secundum Interpretes caeteros licet in sacerdotali semper supellectile fuerint, diversas gratias debemus accipere, quibus multifarie, et multis modis olim Deus patribus nostris locutus est in Prophetis. Quia in Hebraeo pro carbone, calculus legitur, caeteris quoque super hoc consonantibus, videtur mihi sermo divinus calculi appellatione signari. Sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi, et omni [Mendose, sed non typothetarum incuria legunt hucusque editi absque diphthongo levissimi, cum perspicuum, ac limpidum significari debere constet: Graec. λεῖος planus, politus.] puritate laevissimi, ita sermo Dei, qui neque haereticorum, neque omnium adversariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur. De hoc calculo Sephora filium circumcidit: et Iesus populum purgat a vitiis: et in Apocalypsi Dominus pollicetur vincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen novum. Videntur autem mihi et Septuaginta in eo quod ἄνθρακα transtulerunt, idem sensisse quod caeteri. Ἄνθραξ quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus est lapidis fulgidi atque nitentis, quem etiam in duodecim lapidibus invenimus. Sive igitur calculum, sive carbunculum lapidem accipimus, in calculo divini sermonis veritas et rigor; in carbunculo lucens doctrina et manifesta monstratur. 'Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum'[Ps. 11. 7]. Et alibi: 'Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos'[Ps. 18. 19]. Quod autem ait: In manu habebat carbonem, manuum intelligamus operationem, ut ibi, In manu linguae mors, et vita [Prov. 18. 21]; et in Psalmo: Cadent in manu gladii [Ps. 62. 11]; Aut certe vere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, Propheta non timeat: iuxta quod et ipsum Deum, et Angelos in humanas vidimus se mutasse formas, ut metus videntibus demeretur.19 Septuaginta: Et dixit, ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua [In instanti legit hoc loco Cisterciensis liber cum vetusta edit. aufert, et purgat. Supra alios in praeterito legisse animadvertimus.] purgabit. Aquila: Ecce tetigit hic labia tua, et recedet iniquitas tua, et peccatum tuum propitiabitur. Caeteri Interpretes in Aquilae verba consentiunt. Primum necesse est, ut labia nostra tangantur: Deinde cum tacta fuerint, fugetur iniquitas; et cum iniquitas fuerit effugata, propitietur Dominus: quia apud ipsum est propitiatio: et secundum Apostolum: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Purgatis autem peccatis nostris, audiemus vocem Domini dicentis: Quem mittam? Et respondebimus: Ecce ego, mitte me.20 Septuaginta: Et audivi vocem Domini dicentis, quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: Et audivivocem Domini dicentis: quem mittam? et quis ibit nobis? De comparatione Isaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in [In superiori expositione.] alio loco [Praeposterum Martianaeus simul locum hunc de superiori expositione interpretatur, et simul legit cum antea editis disputabimus, nisi si alteram hanc partem, quam etiam ipse secundo loco exhibuit, ante illam quae primo loco est, scriptam credidit, quod ratio nulla suspicari permittit. Adeo palam est, legi debere ut nos emendamus ex tribus mss. et vetusta edit. disputavimus. Mox autem Cistere. «aliquid praeteriisse eorum quae Iudaei deuteron vocant vel deutosis.] disputavimus. Sed ne videamur aliquid praeterisse earum, quas Iudaei vocant δευτερώσις, et in quibus universam scientiam ponunt, nunc breviter illud attingimus [al. attingamus], quare in Hebraeo sit positum, et quis ibit nobis? Sicut enim in Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. 1. 26]; ita et hic puto dictum, et quis ibit nobis? Nobis autem quibus aliis aestimandum est, nisi Patri et Filio et Spiritui Sancto, quibus vadit quicumque eorum obsequitur voluntati? Et in eo quidem quod unius loquentis persona proponitur, divinitatis est unitas. In eo vero quod dicitur, nobis, personarum diversitas indicatur. Legimus in Canticis Canticorum vocem sponsi dicentis ad sponsam: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea [al. sponsa], columba mea: quia ecce hyems transiit, pluvia abiit sibi [Cant. 5. 2]. Quando enim anima in cogitatione [Idem Cisterc. «tranquillitate concedit, quando, etc.» Mox «universi cogitationum fluctus.»] tranquillitatem sentit, quando supra petram fundata est, et fides eius alta radice fixa est, universi tentationem fluctus sibi pertranseunt: et ei non pertranseunt, qui tentatur. Notandum autem quomodo ad id quod Dominus dixerat, quem mittam, et quis ibit nobis, Propheta ex parte responderit: Ecce ego, mitte me, et de sequenti tacuerit, intelligens nullum hominem dignum esse, qui Deo pergeret, et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. Quam humilitatem Dominus advertens [Vetus edit. quod se sequendi putaret, etc.] quod se secundis putaret indignum, imperavit sequentia, dicens: Vade.21 Septuaginta: Et dixit: Ecce ego sum, mitte me. Aquila et Theodotion: Ecce adsum, mitte me. Symmachus: Ecce, mitte me. Deus qui vocat ea quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: Ego sum qui sum; et alibi: Qui est, misit me [Exod. 3. 14], quoscumque vocaverit, statim facit subsistere: quod satis claret exemplis in vivente Matthaeo Evangelista, et in Lazaro quatriduano iam mortuo: qui statim ut sunt vocati a Domino, et ille sepulcrum avaritiae reliquit, quit, et iste suae mortis [Marc. 2. L][uc. 5. et Ioan. 11]. QUONIAM OMNIA quae absque eo sunt, non sunt. Unde Propheta purgatus a vitiis ausus est dicere: Ecce ego sum: licet in Latinis codicibus propter Interpretum varietatem, sum, non sit appositum. Quidam observandum putant, ad quos Prophetas mittentis, aut missi sermo dicatur, quod est Graece Apostolus. Et hanc esse differentiam volunt: ut quicumque mittantur, et Prophetae sint pariter et Apostoli: ad quos vero mittentis sermo non ponitur, tantum Prophetae sint: quod ego superfluum puto. Et quia semel ad tractatum istius vocabuli venimus: sciendum, Silam collegam Pauli lingua Hebraea Apostolum dici: qui cum eo nonnullas Epistulas scribit. Et vitiose Silvanus legitur pro Sila, quum Silvanum in Apostolorum Actis non legamus.
Hieronymus HOME

bsb4610.59

Hieronymus, Epistulae, 1, 17. AD MARCUM PRESBYTERUM. <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 18