monumenta.ch > Hieronymus > 17
Hieronymus, Epistulae, 1, 16. AD DAMASUM PAPAM. <<< >>> 18. AD DAMASUM PAPAM. De Seraphim et calculo.
Hieronymus, Epistulae, 1, 17. AD MARCUM PRESBYTERUM.
1 Decreveram quidem utendum mihi Psalmistae voce dicentis: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis . Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et tanquam mutus non aperiens os suum, et factus sum ut homo non audiens . Sed quia caritas omnia superat, et propositum vincit affectus: non tam iniuriam facientibus reddo vicem, quam tibi respondeo postulanti. Apud Christianos enim, non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est.2 Queritur suam offendi fidem, quae eadem esset cum illa Damasi et Petri Alex.---Et primo quidem antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, adversus barbariem istius loci, versu cogor clamare vulgato: Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenae. Bella cient; primaque vetant consistere terra. etc. [Aeneid. lib. 1]. Quae idcirco de Gentili Poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non servat, pacem saltem discat ab Ethnico. Haereticus vocor, homousian praedicans Trinitatem. Sabellianae impietatis arguor, tres subsistentes, veras, integras, perfectasque personas, indefessa voce pronuntians. Si ab Arianis, merito: si ab Orthodoxis, qui huiusmodi arguunt fidem, Orthodoxi esse desierunt, aut si eis placet, haereticum me cum Occidente, haereticum cum Aegypto, hoc est, cum Damaso, Petroque condemnent. Quid unum hominem exceptis sociis, criminantur? si rivus tenuiter fluit, non est alvei culpa, sed fontis. Pudet dicere: de cavernis cellularum damnamus orbem. In sacco et cinere volutati, de Episcopis sententiam ferimus. Quid facit sub tunica poenitentis regius animus? Catenae, sordes, et comae non sunt diadematis signa, sed fletus. Permittant me, quaeso, nihil loqui. Cur eum lacerant, qui non meretur invidiam? Haereticus sum, quid ad te? quiesce, iam dictum est. Plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone, vel Graeco Ecclesias circumeam, populos seducam, schisma conficiam. Nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. Manu quotidie et proprio sudore quaerimus cibum, scientes ab Apostolo scriptum esse: Qui autem non operatur, nec manducet .3 Haec, venerabilis et sancte Pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. Tacui, nunquid semper tacebo, dicit Dominus [et Isai. 42. 14]? Non mihi conceditur unus angulus eremi. Quotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. Confiteor, ut volunt, non placet. Subscribo, non credunt. Unum tantum placet, ut hinc recedam. Iamiam cedo: abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres: ecce discedere cupiunt, imo discedunt, melius esse dicentes, inter feras habitare, quam cum talibus Christianis: et ego ipse, nisi me et corporis imbecillitas, et hyemis retineret asperitas, iam modo fugerem. Verumtamen dum vernum tempus adveniat, obsecro ut paucis mihi mensibus eremi concedatur hospitium: aut si et hoc tardum videtur, abscedo. Domini est terra, et plenitudo eius . Ascendant soli coelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo .4 De fide autem quod [al. quam] dignatus es scribere sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. Qui sic non credit, alienus a Christo est. Caeterum ego fidei meae testes habeo aures tuas, et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus.
Hieronymus HOME
bsb4610.59