monumenta.ch > Hieronymus > 16
Hieronymus, Epistulae, 1, 15. Ad DAMASUM Papam. <<<     >>> 17. AD MARCUM PRESBYTERUM.

Hieronymus, Epistulae, 1, 16[Alias 58. Scripta post aliquot menses a superiore.]. AD DAMASUM PAPAM.

1 [Apud quem ex tribus, qui Antiochenam Ecclesiam scindunt, debeat communicare, ut sibi significet, iterum obtestatur.]
Importuna in Evangelio mulier tandem meruit audiri [Matth. 15. 28]: et clauso cum servis ostio, media licet nocte, ab amico panes amicus accepit [Luc. 11. 8]. Deus ipse, qui nullis contra se viribus superari potest, publicani precibus vincitur. Ninive civitas, quae peccato periit, fletibus stetit [Ion. 3. 10]. Quorsum ista tam longo repetita principio? Videlicet, ut parvum magnus aspicias; ut dives Pastor morbidam non contemnas ovem. Christus in paradisum de cruce latronem intulit [Luc. 11. 42]: et ne quis aliquando seram conversionem putaret, fecit [In aliquot Mss. homicidii poenam esse martyrium, lectione haud omnino incongrua invenitur. Victorius vero poenam maluit pro poena.] homicidii poena martyrium. Christus, inquam, prodigum filium revertentem laetus amplectitur [Luc. 15. 20], et nonaginta novem [Gravius e vetusto codice et nonaginta novem sanis pecudibus, etc.] pecudibus derelictis, una ovicula, quae remanserat, humeris boni Pastoris advehitur [Luc. 15. 5]. Paulus ex persecutore fit praedicator; oculis carnalibus excaecatur, ut mente plus videat et qui vinctos Christi famulos ducebat ad concilium Iudaeorum, ipse postea etiam de Christi vinculis gloriatur [Act. 9].2 Ego igitur, ut ante iam scripsi [Superiore epistola n. 1.], Christi vestem in Romana urbe suscipiens, nunc barbaro Syriae limite teneor. Et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. Verum, ut ait Gentilis Poeta: Coelum non animum mutat, qui trans mare currit [Horatius lib. 1, epist. 11], ita me incessabilis inimicus post tergum sequutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar. Hinc enim [Nimirum Meletius, qui Gratiani lege, et Saporis magistri militum iudicio controversas Arianorum Ecclesias obtinuit, eiusque fultus praesidio trium hypostasium professionem a Hieronymo importune exigebat.] praesidiis fulta mundi Ariana rabies fremit. Hinc in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere me festinat. [Vetustior editio, ac Mss. nonnulli commanentium. Porro Monachos illos in sequenti ad Marcum epistola num. 2. pluribus insectatur.] Monachorum circa manentium antiqua in me surgit auctoritas. Ego interim clamito, si quis cathedrae Petri iungitur, meus est. [Meletius quidem sensu cum Damaso concordabat, sed non quibus se exprimebat verbis. Paulinus vero nec sensu, nec verbis ab eo dissidebat.] Meletius, Vitalis, atque Paulinus tibi haerere se dicunt, possem credere si hoc unus assereret. Nunc aut duo mentiuntur, aut omnes. Idcirco obtestor Beatitudinem tuam, per crucem Domini, per [Vetustiores editi per necessitatem decoris fidei nostrae, tum cum aliquot Mss. et passionem, ut qui (alii ita qui) Apostolos, etc. mox iudicaturis.] necessarium fidei nostrae decus, passionem Christi, ut qui Apostolos honore sequeris, sequaris et merito: ita in solio cum duodecim iudicaturus sedeas: ita te alius senem cum Petro [Haud dubium, quin verba alludat, quibus Petro martyrium Christus praedixit, cum autem senueris, alius cinget te, et ducet quo non vis, quare non probatur nobis quorumdam Mss. lectio iungat pro cingat.] cingat: ita municipatum coeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, [Duo probae notae Mss. cui apud Syriam debeam, etc.] apud quem in Syria debeam communicare, significes. Noli despicere animam, pro qua Christus mortuus est.
Hieronymus HOME

bsb4610.59