monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, Epistulae, 1, 14. AD HELIODORUM MONACHUM. <<< >>> 16. AD DAMASUM PAPAM.
Hieronymus, Epistulae, 1, 15. Ad DAMASUM Papam.
1 Cathedram Petri consulendam. Orientis et Occidentis status qua diversus.---Quoniam vetusto Oriens inter se populorum furore collisus, indiscissam Domini tunicam, et desuper textam, minutatim per frusta discerpit: et Christi vineam exterminant vulpes, ut inter lacus contritos, qui aquam non habent , difficile, ubi fons signatus, et hortus ille conclusus sit , possit intelligi: ideo mihi cathedram Petri et fidem Apostolico ore laudatam censui consulendam: inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi. Neque vero tanta vastitas elementi liquentis, et interiacens longitudo terrarum, me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae . Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur haereditas. Ibi cespite terra fecundo, Dominici seminis puritatem centeno fructu refert. Hic obruta sulcis frumenta in lolium a venasque degenerant. Nunc in Occidente sol iustitiae oritur: in Oriente autem Lucifer ille qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux mundi, vos sal terrae [et 13], vos aurea vasa et argentea: hic testacea vasa vel lignea virgam ferream et aeternum opperiuntur incendium.2 Quanquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas. A Sacerdote victimae salutem, a Pastore praesidium ovis flagito. Facessat invidia: Romani culminis recedat ambitio, cum successore Piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, id est, cathedrae Petri, cummunione consocior. Super illam Petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe Arca non fuerit, peribit regnante diluvio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem commigravi, quae Syriam iuncto Barbariae fine determinat; nec possum sanctum Domini tot interiacentibus spatiis a Sanctimonia tua semper expetere: ideo hic collegas tuos Aegyptios Confessores sequor; et sub onerariis navibus parva navicula delitesco. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.3 Vis illata Hieronymo ut tres in Deo hypostases confiteatur.---Nunc igitur proh dolor! post Nicaenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter Occidente decretum, trium hypostaseon ab Arianorum prole, Campensibus, novellum a me homine Romano nomen exigitur. Qui, quaeso, ista Apostoli prodidere? Quis novus magister gentium Paulus haec docuit? Interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intelligi: tres personas subsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant; quia nescio quid veneni in syllabis latet. Clamamus, si quis tres hypostases, ut tria enhypostata, hoc est, tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit. Et quia vocabula non ediscimus, haeretici iudicamur. Si quis autem hypostasim, usian intelligens, non in tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est: et sub hac confessione vobiscum pariter cauterio Unionis inurimur.4 Tres hypostases dicere cur non liceat. Solus Deus est; creaturae non sunt. Una natura Deitati in tribus personis.---Decernite, obsecro, si placet, et non timebo tres hypostases dicere. Si iubetis, condatur nova post Nicaenam fides, et similibus verbis, cum Arianis confiteamur orthodoxi. Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim, nisi usian novit. Et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? Una est Dei et sola natura, quae vere est. Id enim quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est. Caetera quae creata sunt, etiamsi videntur esse, non sunt: quia aliquando non fuerunt; et potest rursum non esse, quod non fuit. Deus solus qui aeternus est, hoc est, qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: Ego sum qui sum: et rursum: Qui est, me misit . Erant utique tunc Angeli, coelum, terra, maria: et quomodo commune nomen essentiae, proprie sibi vindicat Deus? Sed quia illa sola natura est perfecta, et in tribus personis Deitas una subsistit [al. persistit], quae est vere, et una natura est: quisquis tria esse, hoc est, tres esse hypostases, id est usias, dicit, sub nomine pietatis, tres naturas conatur asserere. Et si ita est, cur ab Ario [al. Arianis] parietibus separamur, perfidia copulati? Iungatur cum Beatitudine tua Ursinus; cum Ambrosio societur Auxentius. Absit hoc a Romana fide: sacrilegium tantum religiosa populorum corda non hauriant. Sufficiat nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes, perfectas, aequales, coaeternas. Taceantur tres hypostases, si placet, et una teneatur. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu verba dissentiunt. Sufficiat nobis memorata credulitas. Aut si rectum putatis tres hypostases cum suis interpretationibus debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet; transfiguravit se angelus Satanae in angelum lucis . Bene interpretantur hypostasim, et cum id quod ipsi exponunt, habere me dicam, haereticus iudicor. Quid tam anxie unum verbum tenent? quid sub ambiguo sermone latitant? Si sic credunt, ut interpretantur, non damno quod retinent. Si sic credo, ut ipsi sentire se simulant, permittant et mihi meis verbis suum sensum loqui.5 Quamobrem obtestor Beatitudinem tuam per crucifixam mundi salutem, per homousian Trinitatem, ut mihi epistulis tuis, sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas. Et ne forte obscuritas loci, in quo dego, fallat baiulos litterarum, ad Evagrium Presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere. Simul etiam, cui apud. Antiochiam debeam communicare significes: quia Campenses cum Tharsensibus haereticis copulati, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis vestrae fulti, tres hypostases cum antiquo sensu praedicent.
Hieronymus HOME
bsb4610.59
Hieronymus, Epistulae, 1, 14. AD HELIODORUM MONACHUM. <<< >>> 16. AD DAMASUM PAPAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 15