monumenta.ch > Hieronymus > 13
Hieronymus, Epistulae, 1, 12. AD ANTONIUM MONACHUM. <<<     >>> 14. AD HELIODORUM MONACHUM.

Hieronymus, Epistulae, 1, 13[Alias 36. Scripta circa idem tempus, quo superior.]. AD CASTORINAM MATERTERAM.

1 [Castorinam materteram suam, cum qua aliquid habuerat dissidii, ad pacem et concordiam, quod per alias etiam fecerat litteras, adhortatur.]
Ioannes idem Apostolus et Evangelista in Epistula sua ait: Quicumque odit fratrem suum, homicida est [1. Ioan. 3. 15]: et recte. Cum enim homicidium ex odio saepe nascatur: quicumque odit, etiam si necdum gladio percusserit, animo tamen homicida est. Cur, ais, tale principium? Scilicet ut veteri rancore deposito, mundum pectoris Deo paremus habitaculum. Irascimini, inquit David, et nolite peccare [Psal. 4. 5]. Hoc quid velit intelligi, Apostolus plenius interpretatur: Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. 4. 26]. Quid agemus nos in die iudicii, super quorum iram non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? Dominus loquitur in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, ibique recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, [Absunt a nostris Mss. relinque ibi munus tuum ante altare.] relinque ibi munus tuum ante altare, et vade reconciliari prius fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum [Matth. 5. 23]. Vae mihi misero, ne dicam et tibi, qui tanto tempore, aut non obtulimus munus ad altare, aut, ira permanente [Respicit comma illud sine causa, quod Domini verbis apud Matth. c. 5, v. 22. omnis qui irascitur fratri suo, in quibusdam codicibus addebatur; a quibus tamen radendum postea contendit ipse Hier. in Commentar. in Matthaeum, et lib. 3. in epist. ad Ephesios. Legerunt vero olim haud pauci Patres tum Latini, tum Graeci, quos suo loco adducemus; quin etiam antiquissimus noster Veronensis codex, qui Italicam versionem vulgo creditur continere, hodienum exhibet. Iterum noster Hieron. lib. 2. contra Pelagianos, quos libros sub vitae suae finem scripsit, In eodem, inquit, Evangelio legimus: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio: «licet in plerisque codicibus antiquis sine causa additum non sit, ut scilicet ne cum causa quidem debeamus irasci.»] sine causa, obtulimus. Quomodo in quotidiana prece unquam diximus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. 6. 12], animo discrepante cum verbis, oratione dissidente cum factis? Precor itaque, quod et ante annum prioribus litteris rogaveram [Hanc priorem Epistolam amisimus.], ut pacem, quam nobis reliquit Dominus, habeamus [Ioan. 14]; et meum desiderium, et tuam mentem Christus intueatur. In brevi ante tribunal eius reconciliata, seu scissa concordia, aut praemium recuperabit, aut poenam. Quod si tu, quod procul absit, nolueris: ego liber ero. Epistula me haec mea, cum lecta fuerit, absolvet.
Hieronymus HOME

bsb4610.59