monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, Epistulae, 1, 11. AD VIRGINES AEMONENSES. <<< >>> 13. AD CASTORINAM MATERTERAM.
Hieronymus, Epistulae, 1, 12. AD ANTONIUM MONACHUM.
1 Dominus noster humilitatis magister, disceptantibus de dignitate discipulis, unum apprehendit e parvulis, dicens: Quicumque vestrum non fuerit conversus sicut infans, non potest introire in regnum coelorum . Quod ne tantum docere, nec facere videretur, implevit exemplo: dum discipulorum pedes lavat : dum traditorem osculo excipit : dum loquitur cum Samaritana : dum ad pedes sibi sedente Maria, de coelorum disputat regno : dum ab inferis resurgens, primum mulierculis apparescit . Satanas autem ex Archangelico fastigio non aliam ob causam, nisi ob contrariam humilitati superbiam ruit. Et Iudaicus populus primas sibi cathedras, et salutationes in foro vindicans, deputato antea in stillam situlae , Gentili populo succedente, deletus est. Contra sophistas quoque saeculi, et sapientes mundi, Petrus et Iacobus piscatores mittuntur. Cuius rei causa Scriptura ait: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam . Vide, frater, quale malum sit, quod adversarium habet Deum. Ob quod in Evangelio et Pharisaeus arrogans spernitur, et humilis Publicanus auditur. Decem iam, nisi fallor, Epistulas plenas tam officii quam precum misi, cum tu ne mu quidem facere dignaris: et Domino loquente cum servis, frater cum fratre non loqueris. Nimis, inquies, contumeliose. Crede mihi, nisi styli verecundia prohiberet tanta laesus ingererem, ut inciperes mihi rescribere, vel iratus. Sed quoniam et irasci hominis est, et iniuriam non facere, Christiani, ad antiquum morem revertens, rursus precor; ut et diligentem te diligas, et conservo sermonem conservus impertias. Vale in Domino.
Hieronymus HOME
bsb4610.59