monumenta.ch > Hieronymus > 11
Hieronymus, Epistulae, 1, 10. AD PAULUM SENEM CONCORDIAE . <<< >>> 12. AD ANTONIUM MONACHUM.
Hieronymus, Epistulae, 1, 11. AD VIRGINES AEMONENSES.
1 Chartae exiguitas indicium solitudinis est; et idcirco longum sermonem brevi spatio coarctavi; quia et vobiscum volebam prolixius loqui, et angustia schedulae cogebat tacere. Nunc igitur ingenio est victa pauperies. Minutae quidem litterae, sed confabulatio longa est. Et tamen in hoc necessitatis articulo animadvertite caritatem, cum me nec penuria scriptionis valuerit prohibere, ne scriberem. Vos autem, ignoscite, obsecro, dolenti; dico enim laesus, dico lacrymans et irascens: ne unum quidem apicem, toties vobis tribuenti officium, praestitistis. Scio quia nulla communio luci et tenebris est: nulla cum ancillis Dei, peccatori societas. Attamen et meretrix Domino pedes lacrymis lavit , et de dominorum micis canes edunt . Et ipse Salvator non venit iustos vocare, sed peccatores. Non enim egent sani medico [Ibid. 5. 31]. Et magis vult poenitentiam peccatoris, quam mortem. Et errantem oviculam suis humeris refert. Et prodigum filium revertentem, excipit laetus pater . Quin potius Apostolus ait: Nolite iudicare ante tempus . Tu enim quis es, qui alienum servum iudices? Suo Domino stat, aut cadit . Et, qui stat, videat ne cadat. Et, invicem onera vestra portate . Aliter, sorores carissimae, hominum livor, aliter Christus iudicat. Non eadem sententia est tribunalis eius, et anguli susurronum. Multae hominibus viae videntur iustae , quae postea reperiuntur pravae. Et in testaceis vasculis thesaurus saepe reconditur. Petrum ter negantem , amarae in suum locum restituere lacrymae. Cui plus dimittitur, plus amat . De toto grege siletur, et ob unius morbidae pecudis salutem Angeli laetantur in coelo. Quod si cui videtur indignum, audiat a Domino: Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est ?
Hieronymus HOME
bsb4610.59