monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, Epistulae, 1, 9. AD CHRYSOGONUM MONACHUM AQUILEIAE. <<< >>> 11. AD VIRGINES AEMONENSES.
Hieronymus, Epistulae, 1, 10. AD PAULUM SENEM CONCORDIAE .
1 Humanae vitae brevitas, damnatio delictorum est. Et in ipso saepe lucis exordio, mors secuta nascentem, labentia quotidie in vitium saecula profitetur. Nam cum primum Paradisi colonum, viperinis nexibus praepeditum, coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata, et in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo immortalitatem maledicti hominis distulerat elogium. Exinde paulatim recrudescente peccato, totius orbis naufragium Gigantum adduxit impietas. Post illud, ut ita dixerim, purgati baptisma mundi, in breve tempus hominum vita contracta est. Hoc quoque spatium, sceleribus nostris semper contra divina pugnantibus, pene perdidimus. Quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem, aut non ad eam sic pervenit, ut pervenisse poeniteat, secundum quod in libro Psalmorum Scriptura testatur: Dies vitae nostrae septuaginta anni: si autem multum, octoginta: quidquid reliquum est, labor et dolor .2 Quorsum, ais, ista tam alto repetita principio, et ita procul coepta ut merito quis Horatiano de nobis possit sale ludere: Et gemino bellum Troianum orditur ab ovo [Ex arte Poet.]? Videlicet ut senectutem tuam, et caput ad Christi similitudinem candidum , dignis vocibus praedicemus. Ecce iam centenus aetatis circulus volvitur, et tu semper Domini praecepta custodiens, futurae beatitudinem vitae per praesentia exempla meditaris. Oculi puro lumine vigent; pedes imprimunt certa vestigia; auditus penetrabilis; dentes candidi, vox canora [al. sonora]; corpus solidum, et succi plenum; cani cum rubore discrepant; vires cum aetate dissentiunt. Non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissolvit. Non calidi acumen ingenii, frigidus sanguis obtundit. Non contractam rugis faciem, arata frons asperat. Non denique tremula manus per curvos cerae tramites errantem stylum ducit. Futurae nobis resurrectionis virorem [Ms. vigorem] in te nobis Dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod caeteri adhuc viventes praemoriuntur in carne; iustitiae, quod tu adolescentiam in aliena aetate mentiris. Et quanquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus evenire videamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent: tibi Dominus praestat, ut gaudeas.3 Doctissimi quique Graecorum (de quibus pro Flacco agens luculenter Tullius ait: Ingenita levitas et erudita vanitas) regum suorum, vel principum laudes, accepta mercede, dicebant. Hoc ego nunc faciens, pretium posco pro laudibus. Et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de Evangelio postularis. Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum : scilicet Commentarios Fortunatiani, et propter notitiam persecutorum, Aurelii Victoris Historiam, simulque Epistulas Novatiani, ut dum schismatici hominis venena cognoscimus, libentius sancti Martyris Cypriani bibamus antidotum. Misimus interim te tibi, id est, Paulo seni Paulum seniorem; in quo propter simpliciores quosque multum in deiiciendo sermone laboravimus. Sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eumdem odorem lagena servat, quo dum rudis esset, imbuta est. Si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si Spiritus Sanctus afflaverit, navigabunt.
Hieronymus HOME
bsb4610.59