monumenta.ch > Hieronymus > 8
Hieronymus, Epistulae, 1, 7. AD CHROMATIUM, IOVINUM, ET EUSEBIUM. <<< >>> 9. AD CHRYSOGONUM MONACHUM AQUILEIAE.
Hieronymus, Epistulae, 1, 8. AD NICEAM HYPPODIACONUM AQUILEIAE .
1 TURPILIUS Comicus tractans de vicissitudine litterarum: sola, inquit, res est, quae homines absentes, praesentes facit. Nec falsam dedit, quanquam in re non vera, sententiam. Quid enim est (ut ita dicam) tam praesens inter absentes, quam per epistulas et alloqui, et audire quos diligas? Nam et rudes illi Italiae homines, quos Cascos Ennius appellat, qui sibi (ut in Rhetoricis Cicero ait) ritu ferino victum quaerebant, ante chartae et membranarum usum, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut in corticibus arborum mutuo epistularum alloquia missitabant. Unde et portitores earum Tabellarios, et scriptores a libris arborum Librarios vocavere. Quanto magis igitur nos, expolito iam artibus mundo, id non debemus omittere, quod illi sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas, et qui humanitatem quodammodo nesciebant? Ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum aequalitate germano, litterario me provocavit officio. Tu modo a nobis abiens, recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter apud Ciceronem Laelius vetat. Nisi forte ita tibi exosus est Oriens, ut litteras quoque tuas huc venire formides. Expergiscere, expergiscere, evigila de somno, praesta unam chartae schedulam caritati. Inter delicias patriae, et communes quas habuimus peregrinationes, aliquando suspira. Si amas, scribe obsecranti: si irasceris, iratus licet scribe. Magnum et hoc desiderii solamen habeo, si amici litteras, vel indignantis accipiam.
Hieronymus HOME
bsb4610.59