monumenta.ch > Hieronymus > 7
Hieronymus, Epistulae, 1, 6. AD IULIANUM AQUILEIAE DIACONUM <<< >>> 8. AD NICEAM HYPPODIACONUM AQUILEIAE .
Hieronymus, Epistulae, 1, 7. AD CHROMATIUM, IOVINUM, ET EUSEBIUM.
1 Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit: nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, , ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit; quin potius si rei conditio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem, vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres, et in tribus unum putarem. Nam postquam sancto Evagrio transmittente, in ea ad me eremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Saracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam praelio, post Cannensem pugnam, Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim. Et licet supradictus frater saepe me visitet, atque me ita ut sua in Christo viscera foveat; tamen longo a me spatio seiunctus, non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam attulerit [al. attulerat] veniendo laetitiam.2 Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplector, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. Hic enim aut barbarus semisermo discendus est, aut tacendum. Quotiescumque carissimos mihi vultus notae manus referunt impressa vestigia, toties aut ego hic non sum, aut vos hic estis. Credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. De quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum, tam parvam Epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. Chartam defuisse non puto, Aegypto ministrante commercia. Et si alicubi Ptolomaeus maria clausisset; tamen rex Attalus membranas a Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur. Unde et Pergamenarum nomen ad hunc usque diem, tradente sibi invicem posteritate, servatum est. Quid igitur? arbitrer baiulum festinasse? Quamvis longae Epistulae una nox sufficit. An vos aliqua occupatione detentos? Nulla necessitas maior est caritate. Restant duo: ut aut vos piguerit, aut ego non meruerim. E quibus magis volo vos incusare [al. incessere] tarditatis, quam me condemnare non meritum. Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.3 Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύος, id est, piscis, aquosa petit. Nos pristina contagione sordentes, quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. Ille iam calcat super colubri caput: nos serpenti, terram ex divina sententia comedenti, adhuc cibus sumus. Ille iam potest summum Graduum Psalmum scandere: nobis adhuc in primo ascensu flentibus [al. fluentibus], nescio an dicere aliquando contingat: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi . Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est, Ecclesiae gremio sedens, ad exemplum Ioannis, librum forte iam devorat : ego in scelerum meorum sepulcro iacens , et peccatorum vinculis colligatus, Dominicum de Evangelio exspecto clamorem: Hieronyme, veni foras. Bonosus, inquam , (quia secundum Prophetam, omnis diaboli virtus in lumbis est trans Euphratem tulit lumbare suum, ubi illud in foramine petrae abscondens , et postea scissum reperiens, cecinit: Domine, tu possedisti renes meos . Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis . Me vero [al. verus] Nabuchodonosor ad Babylonem, id est, confusionem mentis meae catenatum duxit: ibi mihi captivitatis iugum imposuit: ibi ferri circulum naribus meis innectens, de Canticis Sion cantare praecepit . Cui ego dixi: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos . Ut breviter coeptam dissimilitudinem finiam, ego veniam deprecor, ille exspectat coronam.4 Soror mea, sancti Iuliani in Christo fructus est. Ille plantavit, vos rigate: Dominus incrementum dabit . Hanc mihi Iesus, pro eo vulnere quod diabolus inflixerat, praestitit, vivam reddendo pro mortua. Huic ego, ut ait gentilis Poeta [Virgil. l. 4. Aeneid.], omnia etiam tuta timeo. Scitis ipsi lubricum adolescentiae iter, in quo et ego lapsus sum, et vos non sine timore transitis. Hoc illa nunc maxime ingrediens, omnium est fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solatiis, id est, crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda. Et quia caritas omnia sustinet: obsecro ut etiam a Papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intelligant curae esse maioribus.5 In mea enim patria rusticitatis [al. rusticitas] vernacula, Deus venter est, et in diem vivitur: et sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae (iuxta tritum populi sermone proverbium) dignum operculum, Lupicinus Sacerdos, secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucillius: Similem habent labra lactucam, asino carduos comedente: videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat, et caecus caecos ducat in foveam, Talisque sit rector, quales illi qui reguntur.6 Matrem communem (quae cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici) eo salutamus honore, quo nostis: una quoque suscipiendas cunctas [al. cunctis] sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato, sponsi operiuntur adventum . O beata domus, in qua morantur Anna vidua, Virgines Prophetissae, geminus Samuel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Machabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet quotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis: tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Ariani quondam dogmatis virus exclusum est . Et miramini forsitan, quod in fine iam Epistulae rursum exorsus sim. Quid faciam? vocem pectori negare non valeo. Epistulae brevitas compellit tacere: desiderium vestri cogit loqui. Praeproperus sermo: confusa turbatur oratio: amor ordinem nescit.
Hieronymus HOME
bsb4610.59
Hieronymus, Epistulae, 1, 6. AD IULIANUM AQUILEIAE DIACONUM <<< >>> 8. AD NICEAM HYPPODIACONUM AQUILEIAE .
monumenta.ch > Hieronymus > 7