monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, Epistulae, 1, 5 AD FLORENTIUM. <<< >>> 7. AD CHROMATIUM, IOVINUM, ET EUSEBIUM.
Hieronymus, Epistulae, 1, 6. AD IULIANUM AQUILEIAE DIACONUM
1 Antiquus sermo est : Mendaces faciunt, ut nec sibi vera dicentibus credatur: quod mihi a te, ego obiurgatus de silentio litterarum, accidisse video. Dicam, saepe scripsi, sed negligentia baiulorum fuit? Respondebis: omnium non scribentium vetus ista excusatio est. Dicam, non reperi qui epistulas ferret? Dices, hinc istuc [al. illinc] isse quam plurimos. Contendam, me etiam his dedisse? At illi, quia non reddiderunt, negabunt: et erit inter absentes incerta cognitio. Quid igitur faciam? Sine culpa veniam postulabo, rectius arbitrans, pacem loco motum petere, quam aequo gradu certamina concitare: quanquam ita me iugis tam corporis aegrotatio, quam animae aegritudo consumpsit, ut morte imminente, nec mei pene memor fuerim. Quod ne falsum putes , oratorio more, post argumenta testes vocabo. Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui cum mecum eremum vellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. Verum omnem culpam praesens verbositas excusabit. Nam, ut ait Flaccus in satyra: 'Omnibus hoc vitium est cantoribus inter amicos,' rogati ut nunquam cantent, Iniussi nunquam desistant' [Horat. lib. 1, Carm. Sat. 3]: ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut econtrario incipias rogare, ne scribam. Sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo, te primum nuntiante, in eo permanere, quod coeperat. Hic enim ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet, ignoro. Et licet me sinistro Ibera excetra ore dilaniet, non timebo hominum iudicium, habiturus iudicem Deum: iuxta illud quod quidam ait: 'Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae' [Horat. l. 3. carm. Od. 3.]. Quapropter quaeso ut Apostolici memor praecepti, quo docet opus nostrum permanere debere ; et tibi a Domino praemium in illius salute pares, et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem.
Hieronymus HOME
bsb4610.59