monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, Epistulae, 1, 4. AD FLORENTIUM . <<< >>> 6. AD IULIANUM AQUILEIAE DIACONUM
Hieronymus, Epistulae, 1, 5 AD FLORENTIUM.
1 In ea mihi parte eremi commoranti, quae iuxta Syriam Saracenis iungitur, dilectionis tuae scripta perlata sunt. Quibus lectis, ita reaccensus est animus Ierosolymam proficiscendi, ut pene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. Nunc igitur quomodo valeo, pro me tibi litteras repraesento: et si corpore absens, amore tamen et spiritu venio: impedio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis, aut locorum magnitudo divellat; quin potius foederemus eas reciprocis epistulis. Illae inter nos currant, illae sibi obvient, illae nobiscum loquantur. Non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.2 Ruffinus autem frater, ut scribis, necdum venit; et si venerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam visurus non sim. Ita enim et ille longo intervallo a me separatus est, ut huc non possit excurrere: et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit iam mihi non licere quod volui. Ob hoc et ego obsecro, et tu, ut petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Rhetitii Augustodunensis Episcopi Commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. Scripsit et mihi quidam de patria supradicti fratris Ruffini, Paulus senex, Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem vehementer reposcit. Et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos me non habere Brevis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas. Interpretationem quoque Psalmorum Davidicorum, et prolixum valde de Synodis librum sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, ut mihi transferas peto. Nosti hoc esse animae Christianae pabulum, si in lege Domini meditetur die ac nocte . Caeteros hospitio recipis, solatio foves, sumptibus iuvas. Mihi si rogata praestiteris, cuncta largitus es. Et quoniam, largiente Domino, multis sacrae Bibliothecae codicibus abundamus, impera vicissim, quodcumque vis mittam. Nec putes mihi grave esse, si iubeas. Habeo alumnos, qui Antiquariae arti serviant. Neque vero beneficium pro eo quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicavit, te multa de Scripturis quaerere, nec invenire; aut si omnia habes, incipit sibi plus caritas vindicare, plus petere.3 Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es scribere (quem plagiatorem eius esse non dubium est), saepe Evagrius Presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. Cui ille respondit: Ego nihil timeo. Dicit se a Domino suo fuisse dimissum: et si vobis placet, ecce hic est, transmittite quo vultis. In hoc arbitror me non peccare, si hominem vagum non sinam longius fugere. Quapropter quia ego in hac solitudine constitutus, non possum agere quod iussisti, rogavi carissimum mihi Evagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur. Cupio te valere in Christo.
Hieronymus HOME
bsb4610.59