monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, Epistulae, 1, 3. AD RUFFINUM MONACHUM . <<< >>> 5 AD FLORENTIUM.
Hieronymus, Epistulae, 1, 4. AD FLORENTIUM .
1 Quantus Beatitudinis tuae rumor diversa populorum ora compleverit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare, quam nosse. Ut enim ait Apostolus, quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium : ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tam laudandus sit ille qui te amat, quam scelus putetur facere ille qui non amat. Praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti. Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare, quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat? Ita ut ego ille tardissimus, quem intolerabilis languor exedit, pennatis, ut aiunt, pedibus, gestu caritatis et voto te salutaverim, et etiam complexus sim. Gratulor itaque tibi, et nascentem amicitiam, ut Dominus confoederare dignetur, precor.2 Et quia frater Ruffinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Ierosolymam venisse narratur, individua mihi germanitatis caritate connexus est, quaeso ut Epistulam meam huic Epistulae tuae copulatam, ei reddere non graveris. Noli nos eius aestimare virtutibus; in illo conspicies expressa sanctitatis insignia: et ego cinis et vilissima pars luti, et iam favilla dum vertor [Clun. Cod. dum vegetor], satis habeo, si splendorem morum illius imbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. Ille modo se lavit, et mundus est, et tanquam nix dealbatus: ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Sed tamen quia Dominus solvit compeditos , et super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulcro scelerum iacenti, dicat; Hieronyme, veni foras. Sanctus Presbyter Evagrius plurimum te salutat: et Martinianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego videre desiderans, catena languoris innector. Vale in Christo.
Hieronymus HOME
bsb4610.59