monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, Epistulae, 1, 2. AD THEODOSIUM ET CAETEROS ANACHORETAS . <<<     >>> 4. AD FLORENTIUM .

Hieronymus, Epistulae, 1, 3[Alias 41. scripta Antiochiae media aestate an. 374.]. AD RUFFINUM MONACHUM [In Veronensi Ms. Ad Ruffinum de Bonoso Monacho inscribitur.].

1 [Ruffinum Aquileiensem, quem in Aegyptum concessisse audierat, videre, et alloqui vehementer optat, eumque de suo statu, deque Bonosi sodalis carissimi, qui in insulam quamdam poenitentiae peragendae causa secesserat, certiorem reddit. Denique ut in mutua caritate perseveret, deprecatur.]
Plus Deum tribuere quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [1. Cor. 2], licet ex sacrorum [Vitiose ante nos editi ministerio. Hieronymus autem ipso eodem Pauli vocabulo mysterium vocat, quod per Isaiam dicitur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, etc.] mysterio voluminum ante cognoverim; tamen in causa propria nunc probavi, Ruffine carissime. Ego enim [Veteres vulgati Erasm. et Victor, qui audaci fieri satis voto credebam. Impressam lectionem Mss. nostri omnes confirmant.] qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, Monachorum invisere choros, et coelestem in terris circumire familiam. O si nunc mihi Dominus Iesus Christus, vel Philippi ad Eunuchum [Act. 2], vel Abacuc ad Danielem [Dan. 14] translationem repente concederet, [Duo Mss. quibus ego nunc tua stringerem colla complexibus, etc.] quam ego nunc tua arctis stringerem colla complexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando, vel sapuit, impressis figerem labiis? Verum quia non tam te sic ad me venire, quam ego ad te sic ire non mereor; et invalidum [Invalidum Hier. corpusculum.], etiam quum sanum est, corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias, et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum, ad me usque perducant.2 Prima inopinati guadii ab Heliodoro fratre mihi est nuntiata felicitas. Non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim quum et ille ab alio se audisse diceret, et rei novitas fidem sermonis auferret. Rursum [Sequimur vetera manu exarata exemplaria, quorum concinnior est sensus; antea enim erat suspensam voto nutante mentem. In his Veronens. Ms. antiquior pro Monachus habet Dei famulus, et quae postea subsequitur, vocem, iamdudum ignorat. Porro Aegyptii Confessores, quos memorat hoc loco Hier. quidquid Benedictino interpreti videatur, non alii ab iis sunt, quos ob Christi divinitatis confessionem ad an. 372. Valens Imperator exulare iussit.] suspensa vota, nutantemque mentem quidam Alexandrinus Monachus, qui ad Aegyptios Confessores, et voluntate iam Martyres, pio plebis iam dudum fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor impulerat. Fateor et in hoc meam labasse sententiam. Nam cum et patriam tuam ignoraret, et nomen, in eo tamen [al. tantum] plus videbatur afferre, quod eadem asserebat, quae iam alius indicaverat. Tandem plenum veritatis pondus erupit: Ruffinum enim Nitriae esse, et ad beatum perrexisse Macarium, crebra commeantium multitudo referebat. Hic vero tota credulitatis frena laxavi, et tunc vere aegrotum esse me dolui. Et nisi me attenuati corporis vires quadam compede praepedissent, nec mediae fervor aestatis, nec navigantibus semper incertum mare, pia festinatione gradienti valuisset obsistere. Credas mihi, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat: non sic sitientia imbres arva desiderant: nec sic curvo assidens littori anxia filium mater exspectat.3 Postquam me a tuo latere subitus turbo convulsit: postquam glutino caritatis haerentem impia distraxit avulsio; Tunc mihi caeruleus supra caput astitit imber: tunc maria undique, et undique coelum [Aeneid. lib. III]. Tandem in incerto peregrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus, atque Bithynia, totumque Galatiae et Cappadociae iter, et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. Ubi ego quidquid morborum esse poterat expertus, ex duobus oculis unum perdidi, Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit [Innocentii repentina mors. Hic idem est Innocentius, cui de muliere septies percussa epistolam hic. 1. inscripsit Hier. etsi diversum alii comminiscantur.]. Nunc uno et toto mihi [Quidam Erasmo antiquiores editi toto mihi carissimo lumine, et mox infirmus quidem ad laborem, etc.] lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi. Erat nobiscum et Hylas [Editor Benedictinus Sanctae Melaniae, verius tamen legendum Melanii, ut edidimus; non tamen Sancti, ut vitiose habent veteres editi. Sic apud S. Paulinum epistol. 31. Sancta Melanius dicitur et epistol. 29. Sanctae feminae Melanii. Scilicet in ium nomina mulierum diminutiva efferebantur. Sic Eubulium invenies pro Eubole, Gregorium pro Gregoria venustissime formata apud Methodium colloquentes in Symposio. Omitto Glycerium, Philarium, Erotium, Adelphasium, Philocomasium, Philomathium, atque alias quibusdam veluti blanditiis linguae sic appellatas.] sanctae Melanii famulus, qui puritate morum, maculam servitutis abluerat: et hic necdum obductam rescidit cicatricem. Verum quia de dormientibus contristari Apostoli voce prohibemur, et nimia vis moeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus haec tibi, ut si nescis, discas; si ante cognovisti, pariter gaudeamus.4 Bonosus tuus, imo ut verius dicam, noster, scalam praesagatam meus, et, Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam, nec de crastino cogitat, nec post tergum respicit. Seminat in lacrymis, ut in gaudio metat. Et sacramento Moysi, serpentem in eremo suspendit [Num. 21. 9]. Cedant huic veritati, tam Graeco quam Romano stylo, mendaciis ficta miracula. Ecce puer honestis saeculi nobiscum artibus institutus, cui opes affatim, dignitas [Veronensis, liber dignitas prima.] apprime inter aequales erat, contemptu matre, sororibus, et carissimo sibi germano, insulam pelago circumsonante naufragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. Nullus ibi agricolarum, nullus Monachorum ne parvulus quidem, quem nosti, Onesimus, quo velut fratre in osculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri [al. alteri] comes. Solus ibi, imo iam Christo comitante non solus, videt gloriam Dei, quam etiam Apostoli, nisi in deserto non viderant. Non quidem conspicit turritas urbes; sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. Horrent sacco membra deformi [al. deformia]; sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. Nulla curiporum amoenitate perfruitur; sed de latere Domini aquam vitae bibit. [Antea erat, Proponatur tibi, vel propone tibi. Postea nostri Mss. epithetum illud dulcissime non agnoscunt.] Propone haec tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere. Tunc poteris laudare victoriam, cum laborem praeliantis agnoveris. Totam circa insulam fremit insanum mare, et sinuosis montium illisum scopulis aequor reclamat. Nullo terra gramine viret, nullis vernans campus densatur umbraculis. Abruptae rupes, quasi quemdam horrore [al. horroris] carcerem claudunt. Ille securus, intrepidus, et totus de Apostolo armatus [Ephes. 6. 16], nunc Deum audit, dum divina relegit, nunc cum Deo loquitur, cum Dominum rogat: et fortasse ad exemplum Ioannis [Apoc. 1. 9] aliquid videt, dum in insula commoratur.5 Quas nunc diabolum nectere credis tricas? quas parare arbitraris insidias? Forsan antiquae fraudis memor, famem suadere tentabit. Sed iam illi responsum est: Non in solo pane vivit homo [Matth. 4], Opes forsitan gloriamque proponet. Sed dicetur illi: Qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam, et tentationes [1. Tim. 6]. Et Mihi gloriatio omnis in Christo est [Gal. 6]. Fessa membra ieiuniis, morbo gravante concutiet; sed Apostoli repercutietur eloquio: Quando enim infirmor, tunc fortior sum [2. Cor. 12]. Et virtus in infirmitate perficitur [Ibidem]. Minabitur mortem; sed audiet: Cupio dissolvi, et esse cum Christo [Philipp. 1]. Ignita iacula vibrabit, sed excipientur [al. excutientur] scuto fidei. Et ne multa replicem [Ephes. 6]: impugnabit Satanas, sed tutabitur Christus. Gratia tibi, Domine Iesu, quod in die tua habeo, qui pro me te possit rogare. Scis ipse (tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum Prophetam in profundo vides) ut ego, et ille pariter a tenera infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut iidem nos nutricum sinus, iidem amplexus foverint baiulorum: et cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas, eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. Momento quaeso hunc bellatorem tuum mecum quondam fuisse tyronem. Habeo promissum maiestatis tuae, Qui docuerit, et non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum [Matth. 5]. [Subdunt veteres editi aliam ex Matthaeo sententiam, quae magis ad rem facit, qui autem docuerit, et fecerit, maximus vocabitur in regno coelorum. Martianaeus inscio lectore expunxit; nos quod in Mss. non invenerimus, illam tantum addere non aduemus.] Fruatur ille virtutis corona, et ob quotidiana martyria stolatus agnum sequatur [Apoc. 14]: Multae enim sunt mansiones apud Patrem [Ioan. 14]. Et Stella ab stella differt in claritate [1. Cor. 15]. Mihi concede [Ex Tertulliano de cultu feminarum, notante Gravio, «Atque utinam miserrimus ego in illo die Christianae exultationis vel inter calcanea vestra caput elevem.»], ut inter Sanctorum calcanea caput possim levare: ut cum ego [Haud minus bene Veronens. Ms., cum ego voverim.] voluerim, ille perfecerit, mihi ignoscas, quia implere non potui, illi tribuas praemium quod meretur. Plura fortasse quam Epistulae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est.6 Sed ut ad illud redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. [Mutat Editor Benedictinus ad hunc modum, «Fulgeat quilibet auro, et pompaticis ferculis coruscet, et sarcinis metalla radient.» Nos antiquam lectionem, quae germanior est, et longe concinnior, reponimus ex Mss. a quibus item abest, quae in fine est, salutatio, Vale in Christo.] Fulgeat cuilibet auro; et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient. Caritas non potest comparari. Dilectio pretium non habet. Amicitia quae desinere potest, vera nunquam fuit. Vale in Christo.
Hieronymus HOME

bsb4610.59

Hieronymus, Epistulae, 1, 2. AD THEODOSIUM ET CAETEROS ANACHORETAS . <<<     >>> 4. AD FLORENTIUM .
monumenta.ch > Hieronymus > 3