monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, Epistulae, 1, 1. AD INNOCENTIUM DE MULIERE SEPTIES PERCUSSA. <<<     >>> 3. AD RUFFINUM MONACHUM .

Hieronymus, Epistulae, 1, 2[Alias 38. scripta an. 374.]. AD THEODOSIUM ET CAETEROS ANACHORETAS [Vetus Cod. S. Crucis in Ierusal. de Urbe addit, intrinsecus. commorantes. Hic autem Theodosius idem ille esse creditur, cuius historiam conscripsit Theodoretus de Vitis Patrum cap. 10. Monasterium constituerat apud Rhossum in Cilicia ad maris oram.].

1 [Theodosium, ac caeteros sub eo Anachoretas rogat, ut suis precibus a deo impetrent, ut abdicato penitus Saeculo, vivere in Deserto velit, ac possit.]
Quam vellem nunc vestro interesse conventui: et admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione complecti. Spectarem desertum omni amoenius civitate. Viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam paradisi instar, Sanctorum coetibus obsideri. Verum quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum [Idem inferretur, alii editi inseratur. Impressam lectionem probat Veronensis liber.] insereretur obsessum omni crimine caput: idcirco obsecro (quia vos impetrare posse non ambigo) ut me ex istius tenebris saeculi vestro liberetis oratu. Et [Voculam ut Victorius expunxerat.] ut ante dixeram praesens, et nunc per litteras votum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur. Nunc vestrum est, ut voluntatem sequatur effectus. Meum est, [Idem non satis bene ut quod velim, etc.] ut velim, obsecrationum vestrarum est, ut velim, et possim. Ego ita sum, quasi a cuncto grege morbida aberrans ovis. Quod nisi me bonus Pastor ad sua stabula humeris impositum reportarit [Luc. 15], lababunt gressus, et in ipso conamine [al. certamine] vestigia concident assurgentis. Ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa, necdum me ad genitoris genua submisi: necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere. Et quia paululum non tam desivi a vitiis, quam coepi velle desinere, nunc me novis diabolus ligat retibus: nunc nova impedimenta proponens, maria undique circumdat, et undique pontum [Aeneid. lib. V]: nunc in medio constitutus elemento, nec regredi [Quidam editi, ac Mss. valeo.] volo, nec progredi possum. Superest ut oratu vestro Sancti Spiritus aura me provehat, et ad portum optati littoris prosequatur.
Hieronymus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik