monumenta.ch > Hieronymus > 1
>>> Hieronymus, Epistulae, 1, 2. AD THEODOSIUM ET CAETEROS ANACHORETAS .
Hieronymus, Epistulae, 1, 1 . AD INNOCENTIUM DE MULIERE SEPTIES PERCUSSA.
1 Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius rei miraculo, quae nostra aetate acciderat, non tacerem. Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem, meque assequi posse diffiderem; sive quia omnis sermo humanus inferior est laude coelesti: sive quia otium quasi quaedam ingenii rubigo, parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii: tu e contrario asserebas, in divinis rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum; neque posse eum verba deficere, qui credidisset in Verbum.2 Quid igitur faciam? quod implere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector imponor. Et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragoribus. Nunc mihi evanescentibus terris, coelum undique et undique pontus [Aeneid. lib. V]: nunc unda tenebris inhorrescit, et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo iam iubenti, et quia caritas omnia potest, Spiritu Sancto cursum prosequente confidam, habiturus in utraque parte solatium; si me ad optatos portus aestus impulerit, gubernator putabor infirmior; si inter asperos orationis anfractus impolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.3 Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro est habitatore semiruta. Hanc quum ex more Consularis inviseret, oblatam sibi quamdam mulierculam una cum adultero (nam hoc crimen maritus impegerat) poenali carceris horrore circumdedit. Neque multo post, quum lividas carnes ungula cruenta pulsaret, et sulcatis lateribus dolor quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens compendio mortis longos cruciatus vitare, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum; solusque omnium miser, merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. At vero mulier sexu infirmior, virtute fortior, quum eculeus corpus extenderet, et sordidas foetore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad coelum, et evolutis per ora lacrymis: Tu, inquit, testis es, Domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renum et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. At tu miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? Equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum [Mss. infirmum] hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. Praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tamen [Mss. tantum] mecum leram. Non moritur, quisquis sic victurus occiditur.4 Igitur Consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saevum dentibus frendens, similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.5 Succure, Domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia. Crines ligantur ad stipitem, et toto corpore ad eculeum fortius alligato, vicinus pedibus ignis apponitur, utrumque latus carnifex fodit, nec papillis dantur induciae: immota mulier manet, et a dolore corporis, spiritu superato, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. Iudex crudelis, quasi superatus attollitur: illa Deum deprecatur; solvuntur membra compagibus: illa oculos ad coelum tendit; quasi de communi scelere alius confitetur: illa pro confitente negat, et periclitans ipsa, alium vindicat periclitantem.6 Una interim vox est: Caede, ure, lacera, non feci. Si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter disentiat, habeo [al. habebo] iudicem meum. Iam lassus tortor suspirabat in gemitum, nec erat novo vulneri locus. Iam victa saevitia, corpus quod laniarat, horrebat. Extemplo ira excitus Consularis: quid miramini, inquit, circumstantes, si torqueri mulier mavult, quam perire? Adulterium certe sine duobus committi non potest [al. potuit], et esse credibilius reor, noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.7 Pari igitur prolata in utrumque sententia, damnatos carnifex trahit. Totus ad spectaculum populus effunditur, ut prorsus quasi migrare civitas putaretur; stipatis proruens portis turba densatur. Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput, truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. Postquam vero ad feminam ventum est, et flexis in terram poplitibus, super trementem cervicem micans elevatus est gladius, et exertam carnifex dexteram totis viribus concitavit ad primum corporis tactum stetit mucro lethalis, et leviter perstringens cutem, rasurae modicae sanguinem aspersit. Imbellem manum percursor expavit, et victam dexteram gladio marcescente miratus, in secundos impetus torquet. Languidus rursus in feminam mucro delabitur, et quasi ferrum eam timeret attingere, circa cervicem torpet innoxium. Itaque furens et anhelans lictor, paludamento in cervicem retorto, dum totas expendit [al. expedit et expetit] vires, fibulam quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit, ignarusque rei, ensem librabat in vulnus. En tibi, ait mulier, ex humero aurum ruit, collige multo quaesitum labore, ne pereat.8 Proh, rogo, quae est ista securitas? Impendentem non timet mortem, laetatur percussa; carnifex pallet; oculi gladium non videntes, tantum fibulam vident; et ne parum esset, quod non formidabat inreritum praestat beneficium saevienti. Iam igitur et tertium ictum sacramentum frustraverat Trinitatis. Iam spiculator exterritus et non credens ferro, mucronem aptabat in iugulum, ut qui secare non poterat, saltem premente manu, corpori conderetur. O omnibus res inaudita saeculis! Ad capulum gladius reflectitur, et velut dominum suum victus aspiciens, confessus est se ferire non posse.9 Huc huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus : circa quorum saraballa, sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. Huc beati Danielis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis, praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide, omnium subeat mentibus, quae iniquo damnata iudicio, Spiritu Sancto puerum replente, salvata est. Ecce non dispar in utraque misericordia Domini. Illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium: haec a iudice damnata, absoluta per gladium est.10 Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat, et coetu in circulum coeunte exclamat. Non credit pene unusquisque quod videt. Turbatur tali nuncio urbs propinqua; et tota lictorum caterva glomeratur. E quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens, et Canitiem immundam perfuso pulvere turpans [Aeneid. lib. XII]: Quin meum, inquit, o cives, petitis caput? me illi vicarium datis? Si estis misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam; innocens certe perire non debeo. Quo fletu vulgi concussus est animus, moetusque se per omnes torpor insinuat, et mirum in modum voluntate mutata, quum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.11 Novus igitur ensis, novus percussor apponitur. Stat victima, Christo tantum favente munita. Semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur. O divinae potentiae sublimanda maiestas! quae prius fuerat quarto percussa, nec laesa, ideo post paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.12 Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant. Festinato sol cursu occasum petit, et misericordia Domini, celeriore cursu naturae nox advenit. Subito feminae palpitat pectus, et oculis quaerentibus lumen, corpus animatur ad vitam: iam spirat [al. suspirat], iam videt, iam sublevatur, et loquitur. Iam in illam potest vocem erumpere: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo .13 Anus interim quaedam, quae Ecclesiae sustentabatur opibus, debitum coelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum, vicarium tumulo corpus operitur. Dubia adhuc luce, in lictore diabolus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulcrum sibi monstrari petit: vivere putat, quam mori potuisse miratur. Recens a Clericis cespes ostenditur, et dudum superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti. Erue scilicet ossa iam condita. Infer novum sepulcro bellum; et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe. Septies percussa debet aliquid plus morte perpeti.14 Tali ergo invidia carnifice confuso, clam domi mulier refocillatur. Et ne forte creber medici ad Ecclesiam commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. Ibi paulatim virili habitu, veste mutata, in cicatricem vulnus obducitur. Et, o vere Ius summum, summa malitia! post tanta miracula adhuc saeviunt leges.15 En quo me gestorum ordo protraxit. Iam enim ad Evagrii nostri nomen advenimus. Cuius ego pro Christo laborem, si arbitrer a me dici posse, non sapiam; si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente, non possim. Quis enim valeat digno canere praeconio, Auxentium Mediolani incubantem, huius excubiis sepultum pene ante quam mortuum? Romanum Episcopum [Damasum] iam pene factionis laqueis irretitum et vicisse adversarios, et non nocuisse superatis? Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis. Praetereo, atque aliis post me memoranda reliquo [Georgic. lib. IV]. Praesentis tantum rei fine contentus sum. Imperatorem [Valentinianum] de industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur; ut redditam vitae, redderet libertati.
Hieronymus HOME
>>> Hieronymus, Epistulae, 1, 2. AD THEODOSIUM ET CAETEROS ANACHORETAS .
monumenta.ch > Hieronymus > 1