Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 19.
1 | Laudat S. Augustinum. |
2 | Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heracliani ab haereticis innocens caesus est, duos libros de Infantibus baptizandis contra haeresim vestram, per quam vultis asserere, baptizari infantes non in remissionem peccatorum, sed in regnum coelorum, iuxta illud quod scriptum est in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum. |
3 | Tertium quoque ad eumdem Marcellinum contra eos, qui dicunt idem quod vos, posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia. |
4 | Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam, multa perversa fingentem. |
5 | Alios quoque specialiter tuo nomini cudere dicitur, qui necdum in nostras venere manus. |
6 | Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii: In silvam ne ligna (Lib. I, sat. 10). |
7 | Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora. |
8 | Hoc unum dicam, ut tamdem finiatur oratio, aut novum vos debere symbolum tradere, ut post Patrem et Filium et Spiritum sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum, aut si unum et in parvulis et in magnis habetis baptisma, etiam infantes in remissionem peccatorum baptizandos in similitudinem praevaricationis Adam. |
9 | Quod si iniusta vobis videtur alienorum remissio peccatorum, qua non indiget qui peccare non potuit, transite ad amasium vestrum ( Origenem ), qui praeterita in coelis et antiqua delicta solvi dicit in baptismo, ut cuius in caeteris auctoritate ducimini, etiam in hac parte errorem sequamini. |