monumenta.ch > Hieronymus > 18.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 17. <<<     >>> 19.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 18.

1 Quare infantes baptizentur: et Cypriani testimonium.
2 C. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur? A. Ut eis peccata in baptismate dimittantur.
3 C. Quid enim commeruere peccati? Quisquamne solvitur non ligatus? A. Me interrogas? Respondebit tibi Evangelica tuba, Doctor Gentium, vas aureum in toto orbe resplendens: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen: etiam in eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri (Rom. V, 14).
4 Quod si obieceris dici esse aliquos, qui non peccaverunt, intellige eos illud non peccasse peccatum, quod peccavit Adam praevaricando in paradiso praeceptum Dei.
5 Caeterum omnes homines, aut antiqui propagatoris Adam, aut suo nomine tenentur obnoxii.
6 Qui parvulus est, parentis in baptismo vinculo solvitur.
7 Qui eius aetatis est, quae potest sapere, et alieno et suo, Christi sanguine liberatur.
8 Ac ne me putes haeretico sensu hoc intelligere, beatus martyr Cyprianus, cuius te in Scripturarum testimoniis digerendis aemulum gloriaris, in epistola quam scribit ad episcopum Fidum de infantibus baptizandis haec memorat: « Porro autem si etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae, prima nativitate contraxit? Qui ad remissionem peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.
9 Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a baptismo atque gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi.
10 Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos et recens natos observandum puta, qui hoc ipso de ope nostra ad divinam misericordiam plus merentur, quod in primo statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt, quam deprecantur.
Hieronymus HOME

hab179.328

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik