monumenta.ch > Hieronymus > 16.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 15. <<<     >>> 17.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 16.

1 Pelagiana superbia.
2 Oratio ergo tua Pharisaei vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur; qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
3 Unde profertur Domini sententia: Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam plus quam ille.
4 Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
5 Apostoli humiliantur, ut exaltentur.
6 Discipuli tui elevantur, ut corruant.
7 Eidem adulans viduae non erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, nec recordaris illius sententiae: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant, laudasque eam vocibus, et dicis, « O te felicem nimium, o beatam, si iustitia quae esse iam non nisi in coelo creditur, apud te solam inveniatur in terris! » Docere est hoc, an occidere? Levare de terra, an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere, quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas, veritas, atque iustitia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere, ubi erunt iusti tui, quos absque peccato in terris esse iactabas? Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis iurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis styli tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri [al. proferri].
8 O te felicem, cuius praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas.
9 Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?
Hieronymus HOME

hab179.325

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik