monumenta.ch > Hieronymus > 14.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 13. <<<     >>> 15.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 14.

1 Pelagii superbia in epist.
2 ad Iulianam.
3 - De hoc superbiae tumore, et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam, quomodo sancti debeant orare, pronuntias.
4 « Ille enim, inquis, merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, et iniuria, et rapina, quas ad te expando manus: quam iusta, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo.
5 » Christiani est haec, an Pharisaei superbientis oratio? qui etiam in Evangelio loquebatur: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus: ieiuno bis in sabbatho, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 11).
6 Ille agit gratias Deo, quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines, peccata detestans, non assumens iustitiam.
7 Tu dicis: « Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, iniuria et rapina, quas ad te expando manus.
8 » Ille bis in sabbatho se ieiunare dicit, ut affligat carnem vitiis lascivientem, et omnis substantiae suae dat decimas.
9 Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8).
10 Tu cum diabolo gloriaris, dicente: Super sidera ascendam, ponam in coelo thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14).
11 David loquitur: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8); et, Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ibid., 6); et, Ne intres in iudicium cum servo tuo; et, Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2).
12 Tu sanctum et innocentem et purum te esse iactas, et mundas ad Deum expandis manus.
13 Nec sufficit tibi in cunctis operibus gloriari, nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse te dicas, inferens quam iusta, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera.
14 Ille canit: Omnis autem homo mendax (Ps. CXV, 2), et hoc ipsum confirmat apostolica auctoritas, ut sit Deus verax (Rom. III), omnis autem homo mendax: et tu ab omni mendacio immaculata et iusta et libera possides labia.
15 Isaias plangit: Heu mihi misero, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis ego habito (Isai. VI, 5): et postea Seraphim ignitum carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae labia purganda, non ut loqueris, arrogantis, sed sua vitia confitentis.
16 Iuxta illud quod in psalmo dicitur: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 34).
17 Et post tantum tumorem, orantisque iactantiam et confidentiam sanctitatis, quasi stultus stultis persuadere conaris, ut in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo.
18 Si sanctus es, si innocens, si ab omni sorde purgatus, si nec sermone, nec opere peccasti, dicente Iacobo, Qui in verbo non peccat, iste perfectus [Al. iustus] est vir; et, Nemo potest [Al. potens] refrenare linguam suam (Iacob. III, 2, 8), quomodo misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et fundas preces, quia sanctus et purus es et innocens immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio, Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce: Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute mea, verba delictorum meorum (Ps. XXI, 1); et rursum, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Ps. XXX, 6), et, Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34); qui pro nobis agens gratias dixerat: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Mar. XI, 25).
Hieronymus HOME

hab179.319

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik