monumenta.ch > Hieronymus > 12.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 11. <<<     >>> 13.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 12.

1 Respondet aliquot e Scriptura obiectionibus.
2 - C. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, et iuventute: numquid negare potes plurimos iustos et sanctos viros post vitia, omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? A. Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse positum potestate, vel peccare, vel non peccare, et vel ad bonum, vel ad malum extendere manum, ut liberum servetur arbitrium: sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis humanae; perpetuitatem autem impeccantiae soli reservari Deo, et ei qui Verbum caro factus, carnis detrimenta et peccata non pertulit.
3 Nec quia ad breve possum, coges me ut possim iugiter.
4 Possum ieiunare, vigilare, ambulare, legere, psallere, sedere, dormire, numquid in perpetuum? C. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam iustitiam provocamur, ut est illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1); et Dei loquentis ad Abraham: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, vel querela, et ponam testamentum meum inter me et te, et multiplicabo te nimis (Genes. XVII, 1)? Si enim non potest fieri quod Scriptura testatur, frustra praecepit ut fieret.
5 A. Diversis testimoniis Scripturarum eamdem quaestionem teris in theatrales praestigias, quae unum eumdemque hominem personarum varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur in mollitiem feminarum.
6 Hoc enim quod nunc quasi novum obiicis: Beati mundo corde, et, beati immaculati in via, et, Esto sine macula, et caetera huiuscemodi, Apostolo respondente convictum est, Et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; et, Nunc per speculum videmus in aenigmate: cum autem venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destructur (I Cor. XIII, 9, 10).
7 Et mundum igitur cor, quod postea sit visurum Deum, et beatitudinem vitae immaculatae, et immaculatum cum Abraham vivere, in umbra possidemus et imagine.
8 Quamvis aliquis Patriarcha sit, quamvis Propheta, quamvis Apostolus, dicitur eis in Domino Salvatore: Si vos cum sitis mali, scitis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Denique et Abraham, cui dictum est: Esto sine querela, et sine macula, conscientia fragilitatis suae cecidit pronus in terram.
9 Cumque locutus esset ei Deus: Sarai uxor tua non vocabitur ultra Sarai, sed Sara erit nomen eius, et dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges gentium ex ipso erunt, statim infertur: Cecidit Abraham in faciem suam, risitque, et dixit in mente sua: Si centenario nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum pariet? Dixitque Abraham ad Deum: Ismael vivat in conspectu tuo.
10 Cui respondit Deus: Etiam.
11 Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac, et reliqua (Genes. XVII, 15 seqq.).
12 Certe audierat a Deo: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula (Ibid., 1), quare non credidit quod Deus repromisit, sed risit in corde, putans se celare Deum, et aperte ridere non audens? Denique causas incredulitatis exponens dicit in corde suo: Quomodo potest fieri, ut centenarius de nonagenaria uxore generet filium? Vivat, inquit, Ismael in conspectu tuo, quem semel dedisti.
13 Difficilia non quaero, contentus sum beneficio quod accepi.
14 Quem occulta responsione arguens Deus, ait: Etiam.
15 Et est sensus: Fiet quod existimas non futurum.
16 Sara uxor tua pariet tibi filium, et antequam ista concipiat, prius quam ille nascatur, puero nomen imponam.
17 Ex errore enim tuo, quo risisti tacitus, filius tuus Isaac, risus nomen accipiet.
18 Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare Moyses qui prius dixerat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII, 30): postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino: Non potes videre faciem meam.
19 Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20).
20 Unde et Apostolus (I Tim. I), invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat.
21 Et Ioannes evangelista sacra voce testatur, dicens: Deum nemo vidit umquam.
22 Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (I Ioan. IV, 12).
23 Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere.
Hieronymus HOME

hab179.314

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 11. <<<     >>> 13.
monumenta.ch > Hieronymus > 12.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik