monumenta.ch > Hieronymus > 11.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 10. <<<     >>> 12.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 11.

1 Corporis sanitas animae sanitati comparatur.
2 - C. Ego simpliciter dixeram, non in singulis operibus nostris, sed in gratia conditionis et legis, sentiri auxilium Dei, ne liberum frangeretur arbitrium.
3 Caeterum sunt plerique nostrorum, qui omnia quae agimus, dicant fieri praesidio Dei.
4 A. Qui hoc dicit, vester esse cessabit.
5 Aut ergo et tu ista dicito, ut noster esse incipias, aut si non dicis, alienus eris cum his qui nostra non dicunt.
6 C. Tuus ero, si mea dixeris, immo tu meus, si adversa non dixeris.
7 Sana corpora confiteris, et animae, quae fortior est, denegas sanitatem.
8 Ut enim morbus et vulnus in corpore, ita peccatum in anima.
9 Qui ergo sanum aliquando hominem confiteris ex ea parte qua caro est, quare non sanum dicas et ex ea qua spiritus est? A. Sequar propositionem tuam.
10 Numquam hodie effugies, veniam quocumque vocaris.
11 C. Paratus sum ad audiendum.
12 A. Et ego ad loquendum surdis auribus.
13 Respondebo igitur ad propositum.
14 Ex anima et corpore compacti, utriusque substantiae naturam consequimur.
15 Quomodo corpus sanum dicitur, si nullo languore vexetur, ita anima absque vitio, si nulla perturbatione quatiatur.
16 Et tamen quamvis corpus sanum sit integrumque et vegetum, et cunctorum sensuum integritate robustum, aut crebris, aut raris infirmitatibus condolescit, et ut firmissimum sit, interdum pituitae molestiam patitur; ita anima cogitationum et perturbationum impetus sustinens, ut superet naufragia, non absque periculo navigat, consideransque fragilitatem suam semper de morte sollicita est, secundum illud quod scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVII, 12)? Quae cunctis intenta est mortalibus, non naturae dissolutione, sed morte peccati, iuxta illud Propheticum: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4).
17 Alioquin hanc communem mortem, qua et bruta solvuntur animalia, Enoch et Eliam nondum vidisse cognoscimus.
18 Da mihi corpus quod numquam languerit, aut quod post languorem perpetua sanitate securum sit: et dabo tibi animam quae numquam peccaverit, nec post virtutes deinceps peccatura sit, praesertim cum vicina sint vitia virtutibus; et si paululum declinaveris, aut errandum tibi sit, aut in praeceps cadendum.
19 Quantum enim inter se distant pertinacia et perseverantia, parcimonia et frugalitas, liberalitas et profusio, prudentia et calliditas, fortitudo et temeritas, cautela et timiditas? quorum alia ad bona, alia referuntur ad mala.
20 Quod quidem et in corporibus invenitur.
21 Si felli provideris temperando, pituita succrescit.
22 Si humores siccare festines, inardescit sanguis, bile [Al. bili] vitiatur, et luteus color ora perfundit.
23 Certe ut cunctam medicorum adhibeamus diligentiam, et castigatis vivamus cibis, et morborum fomitibus careamus et cruditate, occultis quibusdam et soli Deo cognitis causis, vel frigore inhorrescimus, vel febre exardescimus, vel torminibus eiulamus et veri medici Salvatoris imploramus auxilium, dicimusque cum Apostolis: Magister, salvos nos fac, perimus (Matth. VIII, 25).
Hieronymus HOME

hab179.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik