monumenta.ch > Hieronymus > 10.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 9. <<<     >>> 11.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 10.

1 Ex adductis locis arguit.
2 - Qui non potest suis viribus et labore venire ad Iesum, quomodo potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum, et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si enim ille ἀναμάρτητος, et ego ἀναμάρτητος, quae inter me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam.
3 Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην [Al. Artaxersen] vocant, somnus aufertur ab oculis, ut Commentarios in se fidelium replicans ministrorum, inveniat Mardochaeum, cuius indicio de insidiis liberatus est; ut et Esther commendabilior fieret (Esther VI), et cunctus populus Iudaeorum imminentem vitaret necem.
4 Certe rex potentissimus, qui ab India usque ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos toto orbe quaesitos dormire cupiebat, et somno requiescere, ac liberum arbitrium implere dormiendi, nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset naturae ordinem, ut contra naturam, tyranni crudelitas vinceretur.
5 Longum est si voluero cuncta sanctarum Scripturarum exempla proferre.
6 Totus sermo Sanctorum ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus et studio salvari non possumus, illius misericordia conservemur.
7 Ubi autem misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in eo tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum.
8 Iam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus.
Hieronymus HOME

hab179.310

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik