Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 9.
1 | Ex novo Testamento. |
2 | - Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit: Et ad haec quis idoneus (I Cor. II, 16)? Unde et in alio loco dicit: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. |
3 | Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III, 4, 5). |
4 | Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum idem vas electionis apertissime scribat: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo, et non ex nobis (I Cor. IV, 7). |
5 | Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur. |
6 | Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17). |
7 | Et iterum: Nihil enim mihi defuit ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. (II Cor. XII, 11) Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus: Recede a me, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). |
8 | Et Dominus ad discipulos: Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste affert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere (Ioan. I, 55). |
9 | Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcessit et deperit, si a Dei auxilio deseratur. |
10 | Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Ioan. VI, 44). |
11 | Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem: quod etiam si velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur: nisi Pater meus coelestis traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur. |
12 | Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut invitus adducitur. |