Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 8.
1 | Scripturarum testimonia. |
2 | - A. Non ita, ut tu proponis, sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum vocibus est utendum. |
3 | Loquitur Iacob in oratione sua: Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum ad operiendum, et reduxerit me cum salute in domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in titulum, erit mihi domus Dei, et omnium quaecumque dederis mihi, decimas offeram tibi (Genes. XXVIII, 20 et seqq.). |
4 | Numquid dixit, si liberum arbitrium conservaveris, et cibum et vestimentum meo labore quaesiero, et revertero in domum patris mei? Omnia dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. |
5 | Revertenti de Mesopotamia Iacob, Angelorum occurrit exercitus, et vocantur castra Dei (Gen. XXXII). |
6 | Postea pugnat cum Angelo sub figura hominis, et a Domino confortatur: de supplantatore Iacob, rectissimus Dei, nomen accepit. |
7 | Neque enim ad fratrem crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio roboratus. |
8 | Scriptum est in consequentibus: Ortus est ei sol, postquam transivit Phanuel (Gen. XXXI, 31), quod interpretatur facies Dei. |
9 | Unde loquitur et Moyses: Vidi Dominum [Al. Deum] facie ad faciem, et salva facta est anima mea, non proprietate naturae; sed dignatione miserentis. |
10 | Oritur ergo nobis sol iustitiae, quando vultu Dei confirmamur. |
11 | Ioseph in Aegypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos carceris omnia potestati eius fideique commiserit. |
12 | Causaque redditur. |
13 | Quia Dominus erat cum eo, et quaecumque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus eius (Genes. XXXIX, 23). |
14 | Unde et eunuchis somnia suggeruntur (Ibid., 40), et Pharao videt somnium inextricabile (Ibid., 41), ut per hanc occasionem liberaretur Ioseph (Genes. XLII et seqq.), pater pasceretur et fratres, Aegyptus tempore famis salvaretur. |
15 | Sequitur: Dixit autem Deus ad Israel in visione noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere descendere in Aegyptum; in gentem enim magnam faciam te ibi, et ego descendam tecum in Aegyptum, et educam te inde: et ponet Ioseph manus suas super oculos tuos (Genes. XLVI, 3, 4). |
16 | Ubi hic est liberi arbitrii potestas? An non totum quod ire audeat [Al. audet] ad filium, et genti se committere Dominum nescienti, Dei patrum eius auxilium est? Liberatur populus de Aegypto in manu forti et brachio excelso, non Moysi et Aaron, sed eius qui signorum miraculis populum liberavit, et ad extremum percussit primogenita Aegypti, ut qui prius retinebant pertinaciter, ardenter exire compellerent (Exod. XI et XII). |
17 | Salomon loquitur: Esto confidens in Dominum in toto corde tuo, in tua autem sapientia ne exalteris: in omnibus viis tuis cognosce eum, ut rectas faciat vias tuas (Prov. III, 5, 6). |
18 | Intellige quid loquitur: Nec in sapientia nostra, nec in ullis virtutibus confidendum, sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur. |
19 | Denique praecipitur, ut ostendamus ei vias nostras, et notas esse faciamus, quae non labore proprio, sed illius adiutorio atque clementia rectae fiunt. |
20 | Unde scriptum est: Rectam fac in conspectu meo viam tuam, sive ut alia exemplaria habent: Rectam fac in conspectu tuo viam meam (Ps. V, 9): ut quod tibi rectum est, etiam mihi rectum esse videatur, idem Salomon loquitur, Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur cogitationes tuae. (Prov. XVI, 3). |
21 | Tunc enim nostra cogitatio confirmatur, quando omne quod agimus, quasi super stabilem et solidissimam petram, Domini adiutorio devolvimus, eique cuncta reputamus. |