monumenta.ch > Hieronymus > 7.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 6. <<<     >>> 8.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 7.

1 Minime peccati auctor est Deus.
2 - C. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas.
3 Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus.
4 Nos autem, sive bonum, sive malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei, qui semel concessit liberum arbitrium.
5 A. Quamvis tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim modo, etiam si ipse non adiuvat, tamen iuxta te auctor erit malorum: quia potuit prohibere, et non prohibuit.
6 Vetus enim sententia est, homicidam esse eum, qui cum possit hominem de morte liberare, non liberet.
7 C. Iamiam tollo manum, cedo, vicisti: si tamen vincere est, veritatem velle subvertere, non rebus, sed sermonibus, id est, non veritate, sed mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 6).
8 Quando enim loqueris coactus argumentationum strophis, tibi videor assentire, cum autem tacueris, ex animo rursus elabitur, ut liquido appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere.
9 A. Vis ergo me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo iactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? C. Non solum volo, sed et cupio.
10 Doce me de Scripturis sanctis, ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo, quod per se aut nolit, aut non potuit.
Hieronymus HOME

hab179.304

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik