Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 5.
1 | Nec est culpanda Creatoris conditio. |
2 | - C. Cogis me, ut loquar quod iam dudum gestio, et tamen erumpentia verba non promo. |
3 | A. Quis enim te prohibet, quod sentis dicere? Aut enim quod dicturus es, bonum est, et nos bono fraudare non debes: aut malum, et idcirco non nostri gratia, sed pudore siluisti. |
4 | C. Dicam, dicam aliquando quod sentio. |
5 | Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem hominem condidit. |
6 | A. Hoc illud erat quod volebas, et nolebas dicere? dic, dic quaeso, ut omnes tua fruantur prudentia. |
7 | Reprehendis Deum, quare hominem fecerit hominem? reprehendant et Angeli, cur Angeli sint. |
8 | Omnis creatura causetur, quare id sit quod condita est, et non id quod condi potuit. |
9 | Scilicet nunc mihi puerilibus declamantiunculis ludendum est, et a culice atque formica usque ad Cherubim et Seraphim veniam, cur non singula in meliori statu condita sint. |
10 | Cumque ad excelsas venero Potestates, causabor et dicam, quare Deus solus tantum Deus sit, et non omnia deos fecerit. |
11 | Aut enim impossibilitatis iuxta te, aut invidiae reus erit. |
12 | Reprehende eum, cur et diabolum in hoc mundo esse concedat, et aufer coronam, cum certamen abstuleris. |
13 | C. Non sum tam vecors, ut querar, cur diabolus sit, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum: sed hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium: quo sublato, Manichaeorum secta construitur. |
14 | A. Egone liberum tollo arbitrium, qui in tota disputatione mea nihil aliud egi, nisi ut omnipotentiam Dei cum libero arbitrio conservarem? C. Quomodo servas liberum arbitrium, qui dicis hominem nihil posse facere, nisi Deus semper adiuverit? A. Si in culpa est, qui libero arbitrio iungit Dei adiutorium: ergo ille laudetur, qui Dei tollit auxilium. |
15 | C. Non tollo Dei auxilium, quippe per cuius gratiam possumus omne quod possumus; sed utrumque suis finibus terminamus: ut et Dei sit gratiae quod dedit liberi arbitrii potestatem, et nostrae voluntatis, facere quid, vel non facere: et quod facientibus praemium, et non facientibus poena servetur. |