monumenta.ch > Hieronymus > 4.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., , 3. <<<     >>> 5.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 4.

1 Posse hominem pro tempore non peccare.
2 - C. Loquere ut vis, argumentare ut libet, numquam mihi liberum arbitrium extorquebis, quod semel concessit Deus, nec valebis auferre quod mihi tribuit Deus, posse si voluero.
3 A. Exempli gratia, uno tantum utamur testimonio: Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22; psal. LXXXVIII, 21).
4 David sanctum esse, non dubium est, et tamen qui electus est, ut omnes Dei voluntates faceret, aliqua fecisse reprehenditur.
5 Utique possibile erat ei facere, qui ad hoc electus est, ut omnes Dei voluntates faceret.
6 Nec Deus in culpa est, qui praedixit eum cunctas suorum praeceptorum facere voluntates; sed ille qui praedicta non fecit.
7 Neque enim dixit, invenisse se virum qui cunctas in perpetuum suae iussionis faceret voluntates; sed qui tantum cunctas faceret voluntates.
8 Hoc et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tempore, pro loco, pro imbecillitate corporea; quamdiu intentus est animus, quamdiu chorda nullo vitio laxatur in cithara.
9 Quod si paululum se remiserit, quomodo qui adverso flumine lembum trahit, si remiserit manus, statim retrolabitur, et fluentibus aquis, quo non vult ducitur; sic humana conditio, si paululum se remiserit, discit fragilitatem suam, et multa se non posse cognoscit.
10 Putasne apostolum Paulum eo tempore quo scribebat, Lacernam, sive penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, ac libros, et maxime membranas (II Tim. IV, 13), de coelestibus cogitasse mysteriis, et non de his quae in usu communis vitae vel corporis necessaria sunt? Da mihi hominem qui non esuriat, non sitiat, neque algeat, non doleat, non febricitet, non torminibus et urinae difficultatibus torqueatur; et ego tibi concedam, posse hominem nihil nisi de virtutibus cogitare.
11 Caeditur Apostolus a ministro (Act. XXIII, 3), et contra Pontificem qui caedere imperaverat, sententiam dirigit: Percutiet te Deus, paries dealbate (Isai. LIII).
12 Ubi est illa patientia Salvatoris, qui quasi agnus ductus ad victimam, non aperuit os suum, sed clementer loquitur verberanti: Si male locutus sum, argue de malo: si autem bene, quid me caedis (Ioan. XVIII, 29)? Non Apostolo detrahimus, sed gloriam Domini praedicamus, qui in carne passus, carnis iniuriam superat et fragilitatem; ut taceam illud, quod commemorat: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddet illi Dominus in illa die iustus iudex (II Tim. IV, 14).
Hieronymus HOME

hab179.297

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik