Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER TERTIUS., 2.
1 | Ex Evangelio iuxta Hebraeos. |
2 | - In Evangelio iuxta Hebraeos, quod Chaldaico quidem Syroque sermone, sed Hebraicis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazareni, secundum Apostolos, sive ut plerique autumant, iuxta Matthaeum, quod et in Caesariensi habetur bibliotheca, narrat historia: Ecce mater Domini et fratres eius dicebant ei: Ioannes Baptista baptizat in remissionem peccatorum: eamus et baptizemur ab eo. |
3 | Dixit autem eis: Quid peccavi, ut vadam et baptizer ab eo? Nisi forte hoc ipsum quod dixi, ignorantia est. |
4 | Et in eodem volumine: Si peccaverit, inquit, frater tuus in verbo, et satis tibi fecerit, septies in die suscipe eum. |
5 | Dixit illi Simon discipulus eius: Septies in die? Respondit Dominus, et dixit ei: Etiam ego dico tibi, usque septuagies septies (Mat. XVIII, 22, et Luc. XVII, 4). |
6 | Etenim in Prophetis quoque postquam uncti sunt Spiritu sancto, inventus est sermo peccati. |
7 | Ignatius vir apostolicus et martyr, scribit audacter: « Elegit Dominus Apostolos, qui super omnes homines peccatores erant. » De quorum celeri conversione Psalmista canit. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Ps. XV, 4). |
8 | Quibus testimoniis, si non uteris ad auctoritatem, utere saltem ad antiquitatem, quid omnes Ecclesiastici viri senserint. |
9 | Fac aliquem baptizatum, vel statim, vel in ipsis diebus morte subtractum, et concedam tibi, quod concedere non debeo, nec cogitasse aliquid, nec locutum, in quo errore et ignorantia laberetur. Num [Al. Et] ideo sine peccato erit, quia videbitur non superasse, sed fugisse peccatum, ac non potius quia Dei misericordia de peccatorum carcere liberatus migravit ad Dominum? Hoc et nos dicimus, posse Deum quidquid voluerit; et hominem per se et propria voluntate, quod tu asseris, sine peccato esse non posse. |
10 | Sin autem potest, frustra nunc iungis et gratiam, qua potens non indiget. |
11 | Quod si non potest absque Dei gratia, stulte tu dixisti posse quod non potest. |
12 | Quidquid enim ex alterius pendet arbitrio, non eius est quem posse contendis; sed illius, sine quo eum non posse perspicuum est. |