Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 30.
1 | Causas divinae voluntatis noscimus. |
2 | - Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonosor, quod dominetur excelsus regno hominum, et det illud cuicumque voluerit, et extremum atque proiectum constituat super illud. |
3 | Interroga eum qua causa ultimum atque despectum constituat in regem, et faciat quod voluerit: et discute, utrum ipsius voluntas iusta sit, de quo scriptum est: Qui suscitat de terra humilem, et ae stercore elevat pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8). |
4 | An forsitan iuxta te absque iudicio atque iustitia gloriam quaerit, auramque popularem, ut humiles erigat in regnum et potentes humilitate commutet? Audi Prophetam dicentem: Omnes habitatores terrae, quasi nihil reputati sunt apud eum (Isai. XL, 17). |
5 | Fecit enim quodcumque voluit in coelo et in terra, et nemo est, qui resistat voluntati eius, aut possit dicere, quare hoc fecisti, cuius sunt omnia opera in veritate, et viae illius iustitia, et superbientes potest ipse humiliare. |
6 | Antiochus Epiphanes rex crudelissimus subvertit altare, ipsamque iustitiam fecit conculcari, quia concessum erat a Domino; causasque reddit, propter peccata plurima (II Macch. V). |
7 | Ergo non fecit quod ipse tantum voluit, sed quod propter peccata populi concessit Dominus. |
8 | Denique sequitur, quod non ex propria fecerit fortitudine, sed ex eius imperio qui praecepit ut fieret. |
9 | Illud autem quod in oratione sua loquitur: Peccavimus, inique egimus, iniuste gessimus et recessimus a mandatis et iustitiis tuis (Dan. III, 29), et caetera huiuscemodi, soletis dicere, quod et David, et Daniel, et omnes prophetae, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sunt locuti. |
10 | Adversum quam opinionem ipse respondebit, et dicet: Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi Israel (Dan. IX, 20). |
11 | Vides ergo quod tam pro peccatis suis, quam pro peccatis populi, Dominum sit deprecatus, et effuderit deprecationes suas in conspectu Domini Dei sui. |
12 | Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quamquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem Prophetam: Septuaginta hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur iustitia sempiterna (Dan. II, 4). |
13 | Quamdiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subiacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. |
14 | Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Iesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. |
15 | Non est necesse nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata. |
16 | Si vis a me verum audire, nescio. |
17 | Nihil, inquit, mihi conscius sum, nec tamen in hoc iustificatus sum. |
18 | Homo videt in facie, Deus in corde (I Cor. IV, 4). |
19 | Apud eius conscientiam atque conspectum nullus iustificatur (II Reg. XVI, 7). |
20 | Unde et Paulus loquitur confidenter: Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23); et: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), et caetera quae saepe replicavimus. |