monumenta.ch > Hieronymus > 29.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 28. <<<     >>> 30.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 29.

1 Salvemur Dei misericordia.
2 - Unde et nos dicimus esse iustos sanctos viros, et post peccata placentes Deo, non suo tantum merito, sed eius clementia, cui omnis creatura subiecta est, et indiget misericordia eius.
3 Audiant haeretici, qui elevantur per superbiam, et dicunt: Ipsi nobis fecimus cornua.
4 Audiant illud quod audivit Moab: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde (Amos. VI, 14).
5 Altitudinem illius, et elationem et glorificationem, et inflationem cordis ego cognovi, dicit Dominus, quoniam nequaquam iuxta inflationem eius et fortitudo illius est (Isai. XVI, 6).
6 Diciturque ad huiuscemodi homines: Inimici autem eorum (haud dubium quin gregis Domini) confirmant, dicentes: non peccavimus, cum peccaverint in pulchritudinem iustitiae, et in exspectationem patrum.
7 Vis scire quando omnia peccata finiantur? audi eumdem prophetam: In tempore illo, dicit Dominus, quaeretur iniquitas in Israel, et non erit, et peccatum in Iuda, et non invenietur (Ier. I., 20).
8 Cur, quaeso? sequitur: Quia propitius ero illis.
9 Ubi autem propitiatio est, praecessit ante peccatum.
10 Tolle igitur posse, et concedam, omnia, donante Deo, subsistere.
11 Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26); bonum est ponere in pulvere os suum, dare percutienti se maxillam, saturari opprobriis, spem habere in Domino (Ibid., 27 seqq.).
12 Si enim abiecit, et miserebitur iuxta multitudinem misericordiarum suarum; neque enim humiliavit corde suo et abiecit filios hominum.
13 Frustra murmurat homo pro peccatis suis.
14 Scrutemur vias nostras, et quaeramus et revertamur ad Dominum (Ibid., 40, 41).
15 Levemus corda cum manibus ad Dominum in coelum, dicamusque ei: Inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es (Ib., 42).
Hieronymus HOME

hab179.288

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik