Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 28.
1 | Evangelii gratia. |
2 | - Abolitis legis caeremoniis, et duro pondere veterum praeceptorum, repromittitur Evangelii gratia, legemque Dominus pollicetur, ut omnes eum noverint a minimo usque ad maximum, dicens: Dimittam peccata eorum, et iniquitatum illorum ultra memor non ero. |
3 | Quam autem habuerint sancti viri in lege veteri iustitiam, sequenti sermone demonstrat: Filii Israel, et filii Iuda iniquitatem facere perpetuam in conspectu meo: ab adolescentia sua usque ad diem praesentem, et civitas Ierusalem ab initio conditionis suae usque ad diem eversionis suae me ad iracundiam provocavit. |
4 | Attende quid dicat, finem iunge principio, omne medium tempus in vitio est. |
5 | Ieremias sanctificatus in utero antequam natus (Ierem. I, 5), virgo, propheta veteris Testamenti pertremiscit Sedechiam, et flebiliter obsecrat, dicens: Nunc ergo, domine mi rex, audi deprecationem meam, et praevaleat apud te obsecratio mea, ne remittas me in domum Ionathan scribae, ne ibi peream (Ierem. XXXVII, 19). |
6 | O Propheta, cur times impium regem? Cur eum metuis, quem nosti iam iamque periturum? carcerem reformidas, cui paratur paradisus? Respondebit mihi: Homo sum in mortali carne et corruptibili constitutus, dolorem sentio, horresco cruciatus, quos etiam Dominus meus pro mea salute sensurus est. |
7 | Miseretur humano generi Deus, et non vult perire quod fecit. |
8 | Noli timere, Iacob, dicit Dominus: ego enim sum tecum et interficiam omnes gentes in quas dispersi te: te vero ipsum perire non faciam, sed castigabo te in iustitia, et ita miserebor tui, ut te innoxium non relinquam (Ierem. XXX, 10). |