monumenta.ch > Hieronymus > 27.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 26. <<<     >>> 28.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 27.

1 Unde loquitur ad eum, qui solus verus medicus est: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, Domine, et salvus ero: tu es gloria [Al. gloriatio] mea et spes mea (Ierem. XXVII, 14).
2 Si enim ad conditionem meam infelicitatemque respiciam, nihil aliud nisi hoc possum loqui: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens: Ecce natus est tibi puer: fiat homo ille similis urbibus, quas subvertit Deus.
3 Quare enim in vulva non statim perii, et fuisset mihi sepulcrum mater mea, et vulva eius infernus sempiternus.
4 Quare egressus sum ex utero, ut viderem labores et miserias, et consumerentur dies mei in aerumnis (Ierem. XX, 15, seqq.)? Tantum de sua conditione securus est, et sic confidit in fortitudine, ut mortem praeferat vitae.
5 Noverat enim vulnus suum et potentiam eius, quem celare nihil potest, qui loquitur per Prophetam: Deus appropinquans ego, et non procul (Ierem. XXIII, 23).
6 Qui enim coelum replet et terram, nullus potest vitare eius notitiam, et cordis occulta celare.
7 Qui scrutatur renes, introspicit.
8 Et ut sciamus Dei esse bonum omne quod gerimus: Ego, inquit, plantabo eos, ut nequaquam eradicentur, et ego dabo eis cogitationem et sensum, ut intelligant me (Ierem. XXIV, 6, 7).
9 Si cogitatio et sensus dantur a Deo, et intellectus Domini ex illius, qui noscendus est, radice pullulat, ubi est liberi arbitrii tantum superba iactatio? Volumus scire conditionem nostram, audiamus historiam.
10 Ioachim rex Iuda, cunctique socii eius et principes eius, auditis sermonibus Uriae, voluerunt occidere eum (Ierem. XXVI).
11 Quod cum ille didicisset, timore perterritus fugit in Aegyptum.
12 Cur mortem timebat, qui explicavit sententiam Domini, et qui a se nuntiari Domini noverat voluntatem? Dedignamur per singula auxilium Dei, et ad illius nutum cuncta gerere negligimus, cum legamus sanctos viros, etiam hominum indiguisse praesidio? Periclitatur Ieremias et manifeste dicitur, quod auxilio ei fuerit manus Abicam filii Saphan, ne traderetur in potestatem vulgi, et obrueretur lapidibus.
Hieronymus HOME

hab179.288