monumenta.ch > Hieronymus > 26.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 25. <<<     >>> 27.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 26.

1 Ex Ieremia.
2 - Ieremiam prophetam breviter percurrentes, sensu magis quam sermone carpamus.
3 Circuite, inquit, in exitibus Ierusalem, et quaerite in plateis eius sicubi reperire poteritis virum, qui iuxta iustitiam vivat et fidem, et ero propitius propter eum (Ierem. V, I).
4 Quamvis enim dicant: Vivit Dominus, fraudulenter iurant, et hoc ipsum in mendacio. (Ierem. VII, 8, 9).
5 Refutat peccatorum sacrificia: vescendas detrahit offerentibus hostias, dicens se non mandasse patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti, ut offerrent huiusmodi sacrificia.
6 Non enim voluntate, sed idolorum comparatione mandavit, malens sibi offerri victimas, quam daemonibus.
7 Omnes recesserunt ab eo, nullus est qui loquatur bona, et agat poenitentiam de peccatis suis.
8 Sequuntur proprias voluntates, quasi equus promptus ad praelium.
9 Intendunt linguam suam quasi arcum: mentiuntur omnia, et non est in eis veritas.
10 Amicorum quoque cavendas insidias praecipit, et nulli credere proximorum.
11 Singulos enim insidiari amicis, et fratrem a fratre decipi, et hoc facere non naturae malo, sed propria voluntate: quia docuerunt linguam suam mendacium, et proni feruntur ad iniustitiam.
12 Si Aethiops, ait, mutaverit pellem suam, et pardus varietatem suam, et vos poteritis facere bonum, cum didiceritis mala (Ierem. XIII, 23).
13 Ergo pellis Aethiopica et pardorum varietas, disciplinae est, non naturae, quae docetur et discitur: tamen auferri non potest vitium inoliti mali, nisi per eum, cui omnia possibilia sunt.
Hieronymus HOME

hab179.288