Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 25.
1 | Dei iustitia. - Quomodo [Al. Quoniam] inebriatus est, inquit, in coelo gladius meus, et nunc super Idumaeam descendet (Isai. XXXIV, 5). |
2 | Gladius Dei inebriatur in coelis, et tuum solium erit in sanctitate securum? In Idumaeam descendet, quae interpretatur, vel sanguinaria vel terrena: ut prophetica auctoritate discamus, omnem terram indigere iudicio. |
3 | Unde sequitur: Victima Domini in Bosra, quae interpretatur, caro: et interfectio eius multa in terra Edom, id est, in sanguine (Isai. XXXIV, 6), iuxta quod ponit Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). |
4 | Vae qui contradicit fictori suo, vae qui dicit patri, ut quid me generasti? et matri, quare me peperisti (Isai. XLV, 9, 10)? Hoc ad eos pertinet, qui dicunt, quare talis conditus sum, qui non possum in perpetuum carere peccato. |
5 | Quare tale vas fictum, ut non adamantinum permanerem, sed ad omnem tactum fictile atque fragile. |
6 | Omnes sicut oves erravimus, et omnium nostrum Dominus peccata portavit (Isai. LIII, 6). |
7 | Intuitus est enim, et diligenter inspexit, nullumque reperit, qui iudicaret iuste, qui suam in omnibus faceret voluntatem. |
8 | Et idcirco brachium eius salutem praebuit, et iustitia sua salvavit omnia, ut omnis mundus subiiciatur Deo, et illius clementia conservetur. |
9 | Fuimus enim immundi non pauci, sed omnes. |
10 | Quasi pannus menstruatae, reputata sunt omnia in lege opera nostra (Isai. LXIV, 6). |
11 | Ad Ierusalem in Ezechiel loquitur Deus. |
12 | Perfecta eras in decore meo (Ezech. XVI, 14); et est sensus, non in tuis operibus, non in tua conscientia, cordisque iactantia; sed in meo decore, quo te clementia mea libertate donaveram. |
13 | Denique in consequentibus loquitur ad eam, quando salvatur non suo merito, sed eius misericordia. |
14 | Recordabor pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis (Ibid. 60, 61). |
15 | Et iterum: Suscitabo pactum meum tecum et scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os, prae confusione tua, cum fuero placatus tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus (Ibid., 62, 63). |
16 | Ecce aperte divino sermone monstratur, quid in alio loco dixerit: Et mundans te non faciet innocentem: quod iusti quoque et post peccatum in statum pristinum restituti, os aperire non audeant, sed cum Apostolo dicant: Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). |
17 | Denique et in alio loco per eumdem prophetam ad eos, qui illius misericordiam consecuti sunt, loquitur Deus. |
18 | Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti eratis, et displicebit vobis [Al. displicebitis] in conspectu vestro, in cunctis malitiis quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ezech. XX, 43, 44). |
19 | Erubescamus atque dicamus, quod loquuntur hi qui iam praemia consecuti sunt: loquamur peccatores super terram, et in fragili mortalique corpore constituti, quod sanctos videmus in coelis dicere, etiam incorruptione et immortalitate donatos. |
20 | Et dicitis, inquit, non est recta via Domini, cum vestrae viae pravae sint (Ezech. XXXI, 20). |
21 | Pharisaeorum est hoc supercilium, ut peccata propriae voluntatis referant ad Conditoris iniuriam, et illius iustitiam calumnientur. |
22 | Sacerdotes templi mystici, quod interpretatur Ecclesia, filii Sadoch, cum vestimentis ministerii non egrediuntur ad populum, ne humana conversatione sanctificati maculentur (Ezech. XLIV). |
23 | Et tu in medio vulgi, unusque de populo mundum esse te credis? |