Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 23.
1 | Exempla alia Sanctorum in Scripturis. |
2 | - Puto quod sermonibus Dei per quemlibet non acquievisse peccatum sit. |
3 | De ipso Ieremias loquitur, quamquam hoc plerique secundum anagogen intelligant de Domino Salvatore: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. |
4 | Cui diximus, sub umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). |
5 | Moyses cui locutus est Dominus facie ad faciem (Exod. XXXIII), et salva facta est anima eius, ad aquas contradictionis offendit, nec meruit cum fratre Aaron terram repromissionis intrare. |
6 | De quibus et Psalmista canit: Absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum: audient verba mea, quoniam placuerunt (Psal. CXL, 6). |
7 | Et est sensus: Iudices populi Iudaeorum; Moyses et Aaron, devorati sunt a peccato populi iuxta petram, de qua aquarum fluenta manarunt, et certe ipsi iusti fuerunt, et obedierunt sermonibus Dei, qui per se suavissimi sunt. |
8 | Denique sequitur de cadaveribus in solitudine mortuorum: Quasi crassitudo terrae dirupti sunt super terram. |
9 | Dispersa sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7, 8). |
10 | In Osee loquitur Deus: Desponsabo te mihi in iustitia et iudicio (Ose. II, 19). |
11 | Statimque subiungit: Et misericordia et miserationibus, et in fide, ut largitoris praemio recognoscat, quod ipse sit Dominus. |
12 | In eodem scriptum est libro: Deus ego sum et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Ose. XI, 9), vitiorum scilicet conciliabulum. |
13 | Ipse solus hanc non ingreditur civitatem, quam aedificavit Cain in nomine filii sui Enoch, quae omnia sacerdotum quotidie ora concelebrant, ὁ μόνος ἀναμάρτητος, quod in lingua nostra dicitur, qui solus est sine peccato. |
14 | Quae laus iuxta sententiam tuam frustra Deo reputatur [Al. deputatur], si est communis cum caeteris. |
15 | Nos enim iuxta Amos convertimus iustitiam in absinthium, et fructus iudicii in amaritudinem (Amos. VI). |
16 | Loquuntur nautae atque vectores, in libro Ionae: Rogamus, Domine, ne perdas nos propter hominem istum, neque inducas super nos sanguinem innocentem. |
17 | Sicut enim placuit tibi, sic factum est, Domine (Ion. I, 14). |
18 | Nesciunt causas, quid mereatur Propheta, servus fugitivus, et tamen iustificant Deum, et sanguinem innocentem fatentur, cuius opera non norunt. |
19 | Et ad extremum, Sicut placuit tibi, Domine, sic factum est. |
20 | Non quaerunt iustitiam sententiae Dei: sed veritatem iusti iudicis confitentur. |
21 | Micheas lacrymabili voce testatur: Periit sanctus [Al. semen] de terra, et rectus in hominibus non est, omnes in sanguine insidiantur, unusquisque fratrem suum venatur ad mortem. |
22 | Malum manuum suarum dicunt bonum (Mich. VII, 2, 3). |
23 | Et iterum: Qui optimus inter eos est, quasi paliurus est, et qui rectus, quasi spina de sepe (Ibid., 4). |
24 | Haec hominum iustitia est, ut iuxta verba eiusdem prophetae, nec amico, nec coniugi, nec filiis sit credendum, quia inimici hominis domestici eius (Psal. XXX). |
25 | Quam sententiam etiam sermo Dominicus comprobavit (Matth. X). |
26 | Unde datur consilium per eumdem prophetam: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). |
27 | Numquid dixit, habeto aequalitatem Dei, et non hoc, quod maximum est, sollicitum ambulare [Al. ambula] cum Deo tuo. |
28 | Ut numquam securus sis, ut omni observantia custodias cor tuum, ut consideres, quoniam in medio laqueorum ambules, et sub murorum pinnis ingrediaris, ut illud quotidie mediteris: Iuxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX, 6). |
29 | Superbis enim resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Iacob. IV, 6). |