monumenta.ch > Hieronymus > 22.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 21. <<<     >>> 23.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 22.

1 Ezechiae et Iosiae Regum exempla.
2 - Illud quoque diligentius attendendum, quod Scriptura commemorat: Aegrotavit Ezechias usque ad mortem, venitque ad eum Isaias filius Amos, dicens: Praecipe domui tuae, quia morieris tu.
3 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim in conspectu tuo, in veritate et corde perfecto, et bonum in oculis tuis fecerim. Flevitque Ezechias fletu magno (IV Reg. XX, 1 seqq).
4 Certe iustus erat Ezechias et corde perfecto.
5 Iturus erat ad Dominum, plorare non debuit.
6 Quaeris rationem fletuum? Si cogitaveris hominem, non miraberis causas doloris.
7 Nullus enim intrepidus vadit ad iudicium Domini, habens conscientiam peccatorum.
8 Cumque flevisset, factus est sermo Domini ad Isaiam prophetam, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci meo (Ibid., 5).
9 Dux Dei appellatur, cui mors fuerat nuntiata, quia humilitate prostratus est: Haec, inquit, dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas.
10 Additur ei tempus vitae, et de Assyriorum manibus liberatur; et tamen signum postulat, ut credat verum esse, quod Deus repromiserit, quod saltem parvae fidelitatis indicium est.
11 Misit quoque rex Babylonis nuntios et legatos, qui ei congratularentur ob restitutam corporis sanitatem: qui ostendit eis omnes thesauros aromatum, auri quoque et argenti, et vasorum supellectilem.
12 Non fuit, inquit, res, quam non ostenderet eis Ezechias in domo Domini, et in omni potestate sua (Isai. XXXIX, 2).
13 Ex quo intelligimus etiam vasa templi Babylonis monstrata legatis.
14 Unde et ira Domini concitatur, et postea Isaiae vaticinatione cognoscit: De filiis tuis eunuchi erunt, et omnia vasa templi transferentur Babylonem.
15 Ob quam causam etiam in libro Dierum scriptum est: Cecidit Ezechias elatione cordis sui (II Paral. XXXII, 25).
16 Certe Ezechiam iustum nemo, nisi impius, denegabit.
17 Dicas, peccavit in quibusdam, et idcirco iustus esse desiit: sed hoc Scriptura non loquitur.
18 Non enim ex eo quod parva peccavit iustitiae nomen amisit, sed ex eo quod multa bona fecit, iusti vocabulum possidet.
19 Hoc totum dico, ut Scripturarum sanctarum testimoniis comprobetur, non ex eo peccatores esse iustos; quod aliquando peccaverunt; sed ex eo iustos permanere, quod multis virtutibus floreant.
20 De Iosia scriptum est: Fecit rectum in conspectu Domini, et ambulavit in via David patris sui.
21 Non recessit neque ad dextram, neque ad sinistram (II Par. XXXIV, 2); et tamen cum esset iustus, tempore necessitatis et angustiae, mittit ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, filii Tecuae; filii Aaras custodis vestium.
22 Et haec, inquit, habitabat Ierusalem in secunda: haud dubium quin urbis partem significet, quae interiori muro vallabatur.
23 Et illa respondit: haec dicit Dominus Deus Israel, ite et dicite viro qui misit vos ad me.
24 In quo occulta et regis et sacerdotum et omnium virorum reprehensio est, quod nullus virorum sanctus potuerit reperiri, qui posset futura praedicere.
25 Denique interficitur Iosias a Pharaone rege Aegypti, eo quod noluerit audire verba Domini, ex ore Ieremiae prophetae, sive ut in Paralipomenis [Al. Paralipomenon libro] scriptum est: Noluit Iosias reverti, sed paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei (II Paral. XXXV, 22).
26 Et infertur: Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum, praecipueque Ieremias, cuius omnes cantatores atque cantatrices usque in praesentem diem, lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus (Ibid., 24, 25).
Hieronymus HOME

hab179.283

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 21. <<<     >>> 23.
monumenta.ch > Hieronymus > 22.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik