monumenta.ch > Hieronymus > 21.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 20. <<<     >>> 22.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 21.

1 Multi Patrum merito conservati.
2 - In multis regibus legimus de stirpe David, quod non suo merito, sed David patris virtutibus conservati sint, qui fecerit placitum in conspectu Dei.
3 Et venitur ad Asa regem Iuda, de quo scriptum est: Fecit Asa rectum in conspectu Domini, sicut David pater eius (III Reg. XIII, 21).
4 Cumque in multis laudibus eius immorata esset historia, ad extremum intulit, Sed excelsa non abstulit.
5 Attamen cor eius perfectum erat cum Deo, omnibus diebus vitae suae (Ibid., 14).
6 Ecce et iustus dicitur, quippe cuius cor perfectum erat cum Deo, et tamen in hoc erravit, quod excelsa non abstulit, quae Ezechiam et Iosiam legimus abstulisse.
7 Elias in cuius spiritu et virtute venit Ioannes Baptista, ad cuius imprecationem venit ignis de coelo, et Iordanis fluenta divisa sunt, timuit Iezabel, et fugit, lassusque in solitudine sedit sub arbore, et gressus angustia, mortem rogavit, dicens: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum patribus meis (III Reg. XIX, 4).
8 Hunc iustum negare quis potest? Et tamen, non dicam mulierem, sed hominem formidare, de animi perturbatione descendit, quae vitio carere non potest, dicente David: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo (Ps. LV, 11, et CXVII, 6).
9 De Iosaphat rege Iuda scriptum est: Et fuit Dominus cum Iosaphat, qui ambulavit in viis David patris sui prioribus (II Paral. XVII, 3).
10 Ex quo intelligitur primas eum David habuisse iustitias, et novissima non habuisse peccata.
11 Non speravit, ait, in Baalim, sed in Deo patris sui, et ambulavit in praeceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
12 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat, factaeque sunt ei infinitae pecuniae atque divitiae, et multa gloria (Ibid., 3 seqq.).
13 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
14 Hic Achab regi impiissimo affinitate coniunctus est.
15 Cumque post praelium reverteretur Ierusalem, occurrit ei Ieu filius Anani videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris.
16 Et idcirco iram Domini quidem merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum (II Paral. XIX, 2, 3).
17 Ac ne putemus praeteritas iustitias hoc peccato et increpatione prophetica fuisse deletas, postea de Ochozia stirpis [Al. stirpe] eius scriptum est, quod invenerit eum Ieu latentem in Samaria, adductumque occiderit: Et sepelierunt, inquit, eum, eo quod esset filius Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo (IV Reg. IX, 28).
18 De Ezechia scriptum est: Fecit rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius.
19 Iste abstulit excelsa, et contrivit statuas, et incendit lucum, contrivitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses (IV Reg. XVIII, 3, 4).
20 Et iterum, In Domino Deo Israel confisus est, et post ipsum non fuit similis ei in cunctis regibus Iuda, qui fuerunt ante eum.
21 Adhaesit Domino, et non recessit ab eo, et custodivit mandata eius, quae praecepit Dominus Moysi, et erat Dominus cum eo, et in omnibus, in quibus incedebat, sapienter agebat (Ibid., 5, 6).
22 Cumque rex Assyriorum Sennacherib cepisset universas urbes Iudae, misit ad eum Ezechias in Lachis dicens: Peccavi, recede a me, quodcumque iusseris, dabo.
23 Imposuitque rex Assyriorum Ezechiae trecenta argenti, et triginta talenta auri: et dedit Ezechias omnem pecuniam, quae inventa est in domo Domini: et in thesauris domus regis.
24 In tempore illo concidit valvas templi Domini, et clypeos quos deauraverat, et omnia dedit regi Assyriorum (Ibid., 14).
25 Cumque de eo tanta dicantur, non timuit necessitate cogente, quae Domino consecrarat, regi offerre Assyrio, diciturque ad eum: Ego custodiam civitatem hanc propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XX, 6); non propter te, quia superiora fecisti, quando centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum, Angelo caedente, prostrata sunt.
Hieronymus HOME

hab179.283

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 20. <<<     >>> 22.
monumenta.ch > Hieronymus > 21.