Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 20.
1 | Potentia Dei praeditur. |
2 | - In aeternum misericordia aedificabitur (Ps. LXXXVIII, 3). |
3 | Nullum enim tempus est, quo non aedificetur misericordia in singulis quibusque Sanctorum, et his qui de peccatis transeunt ad virtutes. |
4 | A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris (Psal. XC, 6), quis nostrum poterit liberari? Ecce enim peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 3). |
5 | Nolunt pravos vulnerare, sed rectos corde. |
6 | Sagitta per diem volitat, per haereticos in sanctarum intelligentia Scripturarum. |
7 | Negotium in tenebris et nocte perambulat, per philosophos, qui per obscuritatem sermonum involvere cupiunt veritatem. |
8 | Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt (Ps. XCI, 14). |
9 | Plantati in domo Domini, iusti sunt, in Ecclesia confirmati. |
10 | Sed hi non in praesentiarum, sed in futuro in atriis Domini florebunt, ubi est certa et secura possessio. |
11 | Misericors et miserator Dominus, longanimis et multae miserationis (Ps. CII, 8). |
12 | Suavis Dominus omnibus, et misericordia eius super omnia opera illius (Ps. CXLIV, 9). |
13 | Tantas audis misericordias, et in tua audes virtute confidere? Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua (Ibid., 10). |
14 | Si de cunctis operibus Dei et homines sunt, ergo omnes homines sua peccata confiteantur. |
15 | Legimus in Samuele dictum de Salomone: Ipse aedificabit domum nomini meo, et firmabo regnum eius usque in sempiternum. |
16 | Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 14). |
17 | Et iterum: Si inique egerit, corripiam eum in virga hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo (Ibid., 19). |
18 | Cum egisset David gratias Deo, ad extremum intulit: Et haec est lex hominis: Domine Deus, semper respice ad clementiam tuam, et infirmitatem carnis, divino auxilio sustenta. |
19 | Quid mihi, inquit, et vobis filii Sarviae? Maledicat Semei. |
20 | Dominus praecepit ei ut maledicat David. |
21 | Et quis respondebit ei, quare hoc fecisti (II Reg. XVI, 10)? Voluntas enim Dei non discutienda, sed cum gratiarum actione patienda est. |
22 | Et in alio loco: Dominus mandavit, ut dissiparet consilium Achitophel bonum, ut adduceret super Absalon malum (III Reg. XVII, 14), cuius certe consilium erat, quasi consilium Dei. |
23 | Et qua ratione potestas liberi arbitrii, maiore potestate subversa est? Ieroboam, qui peccare fecit Israel, arguitur quare reliquerit praeceptum Domini, diciturque ad eum: Dedi tibi regnum domus David et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et ambulavit post me in toto corde suo, et fecit placitum in conspectu meo (III Reg. XIV, 8). |
24 | Ergo et possibilia sunt Dei mandata, quae David fecisse cognoscimus, et tamen lassescere Sanctos ad perpetuitatem iustitiae. |