Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 19.
1 | Idem persequitur - Unde bella, et unde rixae inter vos? Nonne ex voluptatibus, quae militant in membris vestris? Aut membra non habetis humana, aut si homo non potest esse sine membris, confitemini voluptatem atque luxuriam in vestris artubus militare. |
2 | David qui dixerat confidenter: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum, quia ante oculos meos misericordia tua est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3). |
3 | Et iterum: Ego autem in innocentia mea ingressus sum; et, Pes meus stetit in directo (Ibid., 11), quamquam iudicii veritatem Dei misericordia mitigaret, tamen quia hoc ausus est dicere, relinquitur parumper fragilitati suae, et ut vos dicitis, arbitrii libertati, et per adulterium lapsus in homicidium, postea loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. |
4 | Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Ps. L, 1, 2). |
5 | Nec hoc dico, quod virum sanctum accusem, de quo scriptum est, quod fecerit omnes voluntates Dei; sed quod multis aliis bonis haec vitia compensarit, et salvatus sit misericordia Dei, cuius iudicium est in ponderibus, et ad quem Asaph loquitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). |
6 | Neque enim iniustus est Dominus, ut tantum peccata condemnet, et bonorum operum non meminerit. |
7 | Unde et in alio loco idem David canit: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. |
8 | Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 7, 8). |
9 | Dixi enim pronuntiabo contra me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ps. XXXI, 5). |
10 | Iustoque praecipitur: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. |
11 | Et educet quasi lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum tamquam meridiem (Ps. XXXVI, 5, 6). |
12 | Salus enim iustorum a Domino (Ibid., 39), quia non est sanatio in carne eorum a facie irae eius. |
13 | Et quotidie iuxta Apostolum qui dixerat: Non enim habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), ingemiscunt dicentes, Renes mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 8). |
14 | Breves enim posuit dies nostros, et substantia nostra quasi nihilum in conspectu eius. |
15 | Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), vel vivens in corpore, vel vivens in virtutibus, et tamen omnia vanitas. |
16 | Incerto enim statu fluctuat, et dum non timet, in sereno patitur tempestatem. |
17 | Cum enim esset in honore, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Pro nihilo, inquit, salvos faciet eos (Ps. LV, 8), haud dubium quin iustos, qui non proprio merito, sed Dei salvantur clementia. |
18 | Et delicta mea a te non sunt abscondita (Ps. LXVIII, 6). |
19 | Hoc ex persona Christi dicitur. |
20 | Si ille qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius, pro nobis doluit, et peccata nostra portavit, quanto magis nos debemus nostra vitia confiteri? Renuit, inquit, consolari anima mea (Ps. LXXVI, 3), considerans delicta quae feceram. |
21 | Recordatus sum Dei, et laetatus sum (Ibid., 4), cogitans me illius clementia conservandum. |
22 | Nocte cum corde meo meditabar, et scopebam spiritum meum. |
23 | Et dixi nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi (Ibid., 7). |
24 | Iusti vox est, qui post meditationem somnii, et conscientiae cruces, ad extremum ait: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen intrare, et haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dexterae et potentiae Dei est. |