monumenta.ch > Hieronymus > 18.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 17. <<<     >>> 19.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 18.

1 Sequitur: Tempora, inquit, ignorantiae respiciens Deus, nunc praecepit hominibus ubique poenitentiam agere (Act. XVII, 30).
2 Significanter praeterita in Lege tempora, tempora ignorantiae demonstravit.
3 Rursum ait: Veniam ad vos, Deo volente.
4 Cur interposuit voluntatem Dei, si habebat sui arbitrii potestatem? Iacobus Apostolus: Si quis, ait, servaverit totam legem, offenderit autem in uno, reus est omnium factus (Iacob. II, 10).
5 Quis nostrum in nullo aliquando peccavit? Si autem peccavit (quod negari non potest) et per unum peccatum, omnium est reus peccatorum, non suis viribus, sed Dei misericordia salvatur.
6 Si quis in verbo non peccavit, hic perfectus est vir (Iacob. III, 2).
7 Si aliquando in sermone peccasti, ubi est apud te praesumpta perfectio, maxime cum sequatur: Linguam autem hominum nullus potest domare, incontinens malum, plena veneni mortiferi (Ibid., 8).
8 Rogo te ut mihi respondeas, si lingua incontinens est malum, et plena veneni mortiferi, et nullus potest domare linguam mortalium, et tanti criminis reus es, ubi in perpetuum peccatorum fuga?
Hieronymus HOME

hab179.283