monumenta.ch > Hieronymus > 17.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 16. <<<     >>> 18.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 17.

1 Item ex Evangelica historia.
2 - Non possum, ait, ego facere a memetipso aliquid, sed [Al. et] sicut audio, ita iudico (Ioan. V, 30).
3 Ariani obiiciunt calumniam, sed respondet Ecclesia, ex persona hominis haec dici qui assumptus est.
4 Tu e contrario loqueris; Possum sine peccato esse, si voluero.
5 Ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem.
6 Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus ἀντίθεον esse te doceas.
7 Negat fratribus et propinquis ire se ad scenopegiam; et postea scriptum est: Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Ioan. VII, 10).
8 Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat.
9 Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda.
10 Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, utique possibilem, et tamen quod erat possibile, nemo impleverat, neque enim culpa imperantis est, sed fragilitas audientis, ut omnis mundus subditus fiat Deo.
11 In Evangelio secundum Ioannem in multis et Graecis et Latinis codicibus invenitur de adultera muliere, quae accusata est apud Dominum.
12 Accusabant autem et vehementer urgebant Scribae et Pharisaei, iuxta legem eam lapidare cupientes.
13 At Iesus inclinans, digito scribebat in terra (Ioan. VIII, 6): eorum videlicet qui accusabant, et omnium peccata mortalium, secundum quod scriptum est in Propheta: Relinquentes autem te, in terra scribentur (Ierem. XVII, 13).
14 Tandem caput elevans dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus mittat super eam lapidem (Ioan. VIII, 10).
15 Hoc quod dicitur sine peccato, Graece scriptum est ἀναμάρτητος.
16 Qui ergo dicit, aliud esse sine peccato, et aliud ἀναμάρτητον, aut Graecum sermonem novo verbo exprimat, aut si expressum est a Latinis, ut interpretationis veritas habet, perspicuum est ἀναμάρτητον nihil aliud esse, nisi sine peccato.
17 Et quia accusatores omnes fugerunt [Al. fugiunt] (dederat enim verecundiae eorum clementissimus iudex spatium recedendi) rursumque in terra scribens, terramque despiciens: paulatim discedere, et oculos illius declinare coeperunt: solusque remansit cum muliere, cui locutus est Iesus: Ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae ait: Nullus, Domine.
18 Respondit ei Iesus, nec ego te condemnabo.
19 Vade, et amodo noli peccare (Ioan. VIII, 10, 11).
20 Praecepit Dominus, ne ulterius peccaret, sicuti et alia similiter in Lege mandavit.
21 Sed utrum ea fecerit, necne, Scriptura non dicit.
22 Omnes, inquit, qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Ioan. X, 8).
23 Si omnes, nullus excipitur.
24 Qui venerunt, inquit, non, qui missi sunt, de quibus Propheta ait: Ipsi veniebant a se, et ego non mittebam eos (Ierem. XVII, 12).
25 Quo verbo solius Christi potentia reservatur, qui ad sua venerat, et sui eum non receperunt.
26 Dum essem, inquit, in mundo cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex eis periit, nisi unus filius perditionis (Ioan. XVII, 12).
27 Non dixit, dedi eis liberi arbitrii potestatem, ut ipsi se suo labore salvarent, sed, ego custodivi eos, ego servavi.
28 Denique infert, Non peto, ut eos auferas de mundo, sed ut custodias illos a malo.
29 In Actibus Apostolorum scriptum est (Act. XV), inter Paulum et Barnabam propter Ioannem, qui cognominatus est Marcus, ortam dissensionem, ita ut separarentur; et Barnabas Marcum, et Paulus Sylam assumeret in Evangelii ministerium.
30 Paulus severior, ille clementior, uterque in suo sensu abundat [Al. abundabat].
31 Et tamen dissensio habet aliquid humanae fragilitatis.
32 In eodem volumine legitur: Transierunt Phrygiam et Galaticam [Al. Galatiam] regionem, prohibiti a Spiritu sancto loqui verbum in Asia (Act. XVI, 6): quo maledicto in ipsa provincia puto usque hodie haereticos, qui contra Spiritum sanctum faciunt, plurimos reperiri.
33 Cumque venissent, ait, in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, sed non dimisit eos Spiritus Iesu (Act. XVI, 7).
34 Nota quod Spiritus Iesu, Spiritus sanctus sit, qui in alio loco propter unitatem substantiae, Patris Spiritus appellatur.
35 Volunt [Al. voluerunt] loqui in Asia, et prohibentur a Spiritu sancto.
36 Tentant ire in Bithyniam, et non eos permittit Spiritus Iesu.
37 Satis importune, si eis faciendi, vel non faciendi semel dederat liberi arbitrii potestatem.
Hieronymus HOME

hab179.280

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 16. <<<     >>> 18.
monumenta.ch > Hieronymus > 17.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik