monumenta.ch > Hieronymus > 15.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 14. <<<     >>> 16.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 15.

1 Ex aliis in Evangelio historiis.
2 - In quibusdam exemplaribus et maxime in Graecis codicibus, iuxta Marcum in fine eius Evangelii scribitur: Postea cum accubuissent undecim, apparuit eis Iesus, et exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum, quia his qui viderant eum resurgentem, non crediderunt (Marc. XVI, 14).
3 Et illi satisfaciebant dicentes: Saeculum istud iniquitatis et incredulitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem: idcirco iam nunc revela iustitiam tuam (I Ioan. V, 19).
4 Cui si contradicitis, illud certe renuere non audebitis: Mundus in maligno positus est (Ibid.): et quod Dominum suum Satanas tentare ausus sit, et victus atque confusus recesserit, usque ad tempus, utique passionis.
5 Ille tentatur, et successor Ioviniani audet loqui: Eos qui plena fide baptisma consecuti sunt, non posse tentari; immo aliis verbis: Posse hominem baptizatum, si noluerit, nequaquam ultra peccare.
6 Zacharias iustus audit ab Angelo: Quia non credidisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem nativitatis eius (Luc. I, 20).
7 Pater lunatici de Apostolis loquitur: Rogavi discipulos tuos, ut eiicerent eum, id est daemonem, et non potuerunt (Matth. XVII, 15).
8 Et ipsi discipuli interrogant Salvatorem: Quare non potuimus eiicere illum? Et audiunt, Propter incredulitatem vestram.
9 Cur, quaeso? quia omnia posse, Domino servabatur.
10 Intravit cogitatio in Apostolos, quis eorum maior esset, et emendantur [Al. emendatur] doctrina Salvatoris, dum minimus maior agnoscitur, et humilitas sublimitate mutatur.
11 Non recipitur ab urbe Samaritanorum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
12 Iacobus et Ioannes vere filii tonitrui, et zeli ardore ferventes Phinees et Eliae ignem de coelo deducere cupiunt, et corripiuntur a Domino: qui utique non corriperentur, si absque errore talia voluissent.
13 Ibant cum illo populi, hoc est, cum Domino, qui conversus dixit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26).
14 Et, Qui non portat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus (Ibid., 27).
15 Et in hoc loco temerarius proclamabo: Potest homo, si velit, omnia peccata vitare; facilia enim sunt mandata eius? Qui merentur audire a Domino Salvatore: Vos estis qui iustos vos esse dicitis coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod apud homines excelsum est, abominabile est coram Deo (Luc. XVI, 15).
16 Impossibile est, inquit, ut scandala non veniant (Luc. XVII, 1).
17 Puto quod peccatum scandalum sit, quod per scandalum venit.
18 Nisi fallor enim, σκῶλον et σκάνδαλον apud Graecos ex offensione et ruina nomen accepit. Propterea in multis offendimus omnes (Iacob. III, 2).
19 Fac ut non corruerim, certe offendi, et non in uno, sed in pluribus.
20 Arbitror quod in aliquo offendisse peccatum sit.
21 Dixerunt Domino Apostoli: Auge nobis fidem.
22 Qui respondit eis: Si habueritis fidem, quasi granum sinapis (Matth. XVII, 19), quod utique minimum est omnium seminum; et Critobulus meus fidei nobis montibus intumescit.
Hieronymus HOME

hab179.277

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik