Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 14.
1 | A Christi Domini et Apostolorum exemplo. |
2 | - Pater, inquit, si possibile est, transeat calix iste a me. |
3 | Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). |
4 | Filius Dei qui dixit, et facta sunt, mandavit et creata sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5), secundum hoc quod Filius hominis dicitur, sententiam temperat: Pater, si possibile est; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 40): et Critobulus meus adducto supercilio loquitur, Potest homo sine peccato esse si velit. |
5 | Apostoli audiunt: Sic non potuistis una hora vigilare mecum (Marc. XIV, 37)? Non dixit, noluistis, sed, non potuistis. |
6 | Apostoli una hora vigilare non possunt, somno, moerore et carnis fragilitate superati, et tu potes longo tempore omnia simul peccata superare? Marcus Evangelista scribit de Domino: Et non poterat ibi ne unam quidem facere virtutem, nisi paucis aegrotantibus manus imponens, sanavit eos, et admirabatur propter incredulitatem eorum (Marc. VI, 5). |
7 | Dominus dicitur non potuisse in Nazareth ne unam quidem facere virtutem, et infidelitatis alienae stupore retinetur: et vos potestis omne quod vultis. |
8 | Denique in consequentibus scribitur: Abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem volebat scire, et latere non potuit (Marc. VII, 24). |
9 | Vere utique cupiebat latere, et quod cupiebat, quare facere non poterat, ut in adventu suo omnium conscientiam declinaret? Quaeris causas, cur latere non potuerit? Cogita assumpti hominis veritatem, et omni carebis scandalo. |
10 | Si Filius Dei aliquid in carne et propter carnem non potuisse narratur, nos qui toti carnei sumus, et quotidie spiritus operibus repugnamus, contra Apostoli sententiam quae volumus cuncta faciemus? Petrus apostolus tria vult facere in monte tabernacula, unum Domino, alterum Moysi, tertium Eliae, nesciens quid loquitur timore perterritus: et nos Pythagoricae philosophiae ructamus superbiam? De die et hora consummationis ultimae et Angelos coelorum, et Filium ignorare respondit, et nos plenam scientiam pollicemur? Carnis infirmitas Deo habitatore gaudebat, et tamen mensuram fragilitatis suae excedere non potuit, ut non τῷ δοκεῖν ( Secundum apparentiam ), iuxta veteres haereticos, sed vere Dei Filius, hominis Filius crederetur. |
11 | Apostolos parumper relinquens, cecidit in terram pronus, et orabat dicens: Pater, si possibile est (Matth. XXVI, 39). |
12 | Cur, quaeso, sententiam ambigenter exprimebat, qui in alio loco dixerat, Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26; Marc. X, 27; Luc. XVIII, 27)? Sed homo passurus, hominis loquitur verbis. |
13 | Ille dicit: Si possibile est, una hora praetereat. |
14 | Tu dicis, possibile est omni tempore peccata vitare. |