Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 13.
1 | Iterum ex Evangelio. |
2 | - Fratrem tradet frater in mortem, et pater filium, consurgentque filii contra parentes, et interficient eos. |
3 | Et eritis, inquit, odio cunctis hominibus propter nomen meum (Matth. X, 22). |
4 | Et quia facilia iusserat, et sciebat facile ea posse compleri, propterea, ut rei facilitatem ostenderet, copulavit dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). |
5 | Non veni, inquit, pacem mittere super terram, sed gladium. |
6 | Veni dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem, et nurum contra socrum (Ibid., 34). |
7 | Et ne omnia percurrendo, longiorem sententiam faceret, uno cuncta sermone comprehendit, dicens: Inimici hominis, domestici eius (Ibid., 36). |
8 | Cumque posuisset: Qui amat patrem aut matrem supra me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam supra me, non est me dignus (Ibid., 37), ob facilitatem praeceptorum intulit: Et qui non tollit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Ibid., 38, et Luc. IV, 27). |
9 | Crux Christi facilis est; nudum post Christum ire, ludus est, iocus est. |
10 | Et ubi praemia quae, difficultate superata, quaeruntur? Non colliguntur zizania in praesenti saeculo. |
11 | ne et frumentum pariter eradicetur. |
12 | Pala Dominica futuro iudicio reservatur, quando iusti fulgebunt quasi sol, et egredientur Angeli, et separabunt malos de medio iustorum. |
13 | Petrus mergitur, et meretur audire: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Si in illo modica fides, in quo magna sit, nescio. |
14 | De corde, inquit, egrediuntur cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. |
15 | Haec sunt quae coinquinant homines (Matth. XV, 19). |
16 | Procedat qui in corde suo haec non esse testetur, et plenam in corpore isto mortali iustitiam confitebor. |
17 | Qui vult, inquit, salvare animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Matth. XII, 25). |
18 | Iterum dico: Haec sunt facilia mandata? Vae mundo a scandalis, necesse est enim ut veniant scandala (Matth. XVIII, 7). |
19 | Et propterea in alio loco scriptum est: In multis offendimus, sive erramus, omnes (Iacob. III, 2). |
20 | Non pauca peccata, sed multa, nec quorumdam, sed omnium posuit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, et non ea quae Dei sunt (Philipp. II, 21). |
21 | Unus bonus Deus dicitur, et magistri quasi hominis bonitas refutatur. |
22 | In Lege doctissimus omnia fecisse se dicit, quamobrem et amatur a Domino; et tamen plenam iustitiam non habet, quia noluit substantiam suam pauperibus erogare. |
23 | Unde difficultas difficultati, immo impossibile impossibili tunc comparatur, quia nec camelus ingredi potest per foramen acus, nec divites pervenire in regna coelorum. |
24 | Quis nostrum non lavat exteriora calicis et paropsidis, et interiora habet nequaquam sordibus inquinata? Quis sepulcrorum extrinsecus dealbatorum potest similitudinem declinare; ne et nobis dicat Iesus: De foris quidem videmini hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 1)? Quamvis et aliis vitiis carere possimus, hypocriseos maculam non habere aut paucorum est, aut nullorum. |