Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 12.
1 | Urget ex iisdem praeceptis. |
2 | - Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, solliciti esse de crastino. |
3 | Crastinus enim dies sollicitus erit pro se. |
4 | Sufficit diei malitia sua (Ibid., 34). |
5 | Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti? quorum Epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, ut inter simias et pavos, nova de Ophir Salomoni dona mittantur. |
6 | Vis audire facilitatem praeceptorum Dei? ausculta quod dicitur: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 14)! Non dixit, qui gradiuntur per eam: hoc enim difficillimum est, sed qui inveniunt eam. |
7 | Pauci enim inveniunt, et multo pauciores ingrediuntur per eam. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58), qui dicit in Isaia, Suscipite lassum, et haec est requies mea (Isai. XXVIII, 12). |
8 | Si non habet ubi caput suum reclinet, et quo requiescat, dicens in alio loco: Super quem requiescam nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2): ubi est mandatorum facilitas? Multi hoc quod scriptum est: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 19), simpliciter accipiunt, iuxta illum sensum: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Marc. II, 16). |
9 | Alii vero interpretantur coactius. |
10 | Non veni vocare iustos (Marc. II, 17, et Luc. V, 31), nullus enim ad perfectum iustus est, sed ex aliqua parte peccator; sed peccatores, quibus mundus refertus est, dicente David: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, et, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. |
11 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 2, 3). |
12 | Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, non panem, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (Matth. X, 9). |
13 | Haec, inquies, praecepta Apostolica sunt. |
14 | Et certe Petrus Apostolus caligas habuisse narratur, dicente ad eum Angelo: Praecingere, et calceare [Al. calcea te] caligis tuis (Act. XII, 8). |
15 | Duas autem tunicas, ut de caeteris taceam, puto quod et ego et tu possideamus, si tamen amplius non habemus. |
16 | Haec dico, et iterum iterumque ac per singula ingeram, ut erubescas ad sententiam tuam, Facilia esse Dei mandata. |