monumenta.ch > Hieronymus > 11.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 10. <<<     >>> 12.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 11.

1 Ex Evangelii praeceptis.
2 - Transeamus ad Evangelia, et Apostolicos igniculos clarissima Christi lampade compleamus.
3 Omnis, ait, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio.
4 Qui autem dixerit RACA (quod interpretatur vanus et absque cerebro) reus erit concilio: haud dubium quin Sanctorum et Angelici senatus.
5 Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22).
6 Quis nostrum potest huic vitio non subiacere, cum etiam pro otioso verbo reddituri simus rationem in die iudicii? Si ira et sermonis iniuria atque interdum iocus iudicio, concilioque, et gehennae ignibus delegatur; quid merebitur turpium rerum appetitio, et avaritia, quae radix est omnium malorum? Si, inquit, offers donum tuum ad altare, et ibi fueris recordatus, quia frater tuus habet aliquid adversus te, dimitte ibi donum tuum ante altare, et vade primum, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24).
7 Meae est potestatis, ut non habeam aliquid contra fratrem meum.
8 Ut autem ille adversus me habeat, aut non habeat, in illius voluntate consistit.
9 Quid ergo faciam, si ille reconciliari noluerit? Obsecrem? flectam genua? Sed audire contemnet.
10 An obtorto collo nolentem in ius amicitiae traham? Et quae est maior inimicitia, quam amicitias necessitate sociare? Neque enim dixit: Roga eum ut tibi concilietur; sed, Reconciliare primum fratri tuo, et sic offeres munus tuum ad altare.
11 Non quod impossibilia Deus praeceperit; sed in tantum patientiae culmen ascendit, ut prope impossibilia pro difficultate nimia praecepisse videatur (Matth. XVIII, et Marc. IX): ad destruendam sententiam tuam, qua scribis, Facilia esse Dei mandata.
12 Scandalizantem manum, oculum et pedem iubemur abscindere.
13 Esto per tropologiam dictum sit, pro amicissimis, et pro consanguineis, et fraterno nobis et coniugali amore sociatis; facilene arbitramur ob quasdam offensas tantam subito abscindere charitatem? Quodque dicitur: Sit sermo vester, est est, non non, quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37): forsitan de vestra schola reperiatur, qui numquam mentitus sit, nec audierit illud Propheticum et Apostolicum, Ego dixi in excessu mentis meae, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2), et nesciat scriptum in alio loco: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11).
14 Verberanti maxillam, alteram iubemur opponere.
15 Tollenti tunicam, etiam pallium concedendum est.
16 Angarianti se mille passibus, duobus millibus colla praebenda sunt.
17 Petenti te da, et volentem a te accipere mutuum, ne averseris (Luc. VI, 30).
18 Si duos nummulos habuero, et alius poposcerit, aut dabo ipsi, et mihi mendicandum erit, aut si non dedero, transgressor legis inveniar.
19 Illud autem quod dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Ibid., 27, 28): forsitan in vestro coetu invenitur, apud nos rara avis est.
20 Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris: quodque sequitur, Cavete, ne iustitiam, hoc est, eleemosynam vestram, faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1): nescio quis possit implere.
21 Ad largiendum frustum panis et binos nummulos praeco conducitur, et extendentes manum, huc illucque circumspicimus, quae si nullus viderit, contractior fit.
22 Esto unus de mille inveniatur, qui ista non faciat.
Hieronymus HOME

hab179.277