Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 10.
1 | A nullo legem esse completam. |
2 | - Haec cuncta percurro, ut ostendam a nullo legem esse completam, et per legem mandata omnia quae continentur in lege. |
3 | Deus est enim qui operatur in nobis, et velle et perficere. Laborat Apostolus (Philipp. II), et iuxta iustitiam quae in lege est, sine querimonia conversatus, omnia pro Christo ducit quisquilias, ut inveniatur in Christo, non habens suam iustitiam, quae ex lege, sed quae ex fide Christi est a Deo. |
4 | Unde scribit ad Thessalonicenses: Fidelis autem est Dominus, qui servabit eos, et custodiet a malo (II Thess. III, 3). |
5 | Ergo non liberi arbitrii potestate, sed Dei clementia conservamur. |
6 | Ac ne putes argumentationibus vanis, quae movent audientibus quaestiones, veritatem posse fidei subverti, idem Apostolus scribit ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem erraverunt (II Tim. I, 13, 14). |
7 | Bonitas enim et misericordia Salvatoris nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut iustificati illius gratia, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 5, 6). |
8 | Haec breviter quasi ex latissimo atque pulcherrimo Apostolicae doctrinae prato carpsimus, ut durae frontis impudentia conteratur. |